Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Franciscus Petrarca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Franciscus Petrarca
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Petrarca: imago
Nativitas: 20 Iulii 1304; Arretium
Obitus: 1374; Arquata
Signum Francisci Petrarchae Florentiae

Franciscus Petrarca,[1] sive Petrarcha,[2] Italiane Francesco Petrarca (natus Arretii die 20 Iulii 1304; mortuus Arquati[3] die 19 Iulii 1374) fuit poëta linguarum Italicae et Latinae, scriptor insuper epistularum, primus auctor etiam (cum Dante Alagherio) "renascentiae" et revivificationis linguarum classicarum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Petrarcha, filius cuiusdam Petracci Florentini mercatoris, Arretii natus, adulescens Avenione vixit. De patria sua Italia scripsit: "agnosco validum patriae revocantis amorem."[4] Montepessulani Bononiaeque universitates frequentavit. Postea Avenionem reversus est et illic carmen epicum Latine composuit, Africa titulo, ubi victorias Scipionis Africani narravit. Ut scriptor excellens et collector litterarum Latinarum laudatus est per Europam. A die 6 Aprilis 1327 quo Lauram primum vidit, carmina de illa, quae in libro Canzoniere collegit, scribere coepit. Die 26 Aprilis 1336, Montem Ventosum difficili itinere ascendit et postea, quae sibi contigissent quasque cogitationes in illo volvisset, narravit et sensu allegorico explanavit; quod ipsius iter a quibusdam vix recte origo habetur moris montana cacumina non necessitatis, sed voluptatis relaxandique animi causa ascendendi.

Clericus factus circiter anno 1330, amicitiam iunxit cum Ioanne de Familia Columnense, cuius auxilio multas Europae urbes visere ibique antiquas bibliothecas explorare coepit: Lutetiam, Gandavum, Leodium (ubi duas Ciceronis orationes invenit), Aquisgranum, Coloniam Agrippinam, Lugdunum. Codicibus manuscriptis plurimis perscrutatis nonnulla Latina opera, quae ad illum tempus incognita erant, ad lucem protulit eorumque studio incubuit.

Cum litteras Latinas coluit epistularumque sat amplam dictavit copiam, tum etiam operum Latinorum generis diversi haud exiguum numerum sive oratione soluta conscripsit sive, ut tunc moris erat, metrico stilo concinavit. Operis fama lauream poëticam a Lutetia et Roma sibi oblatam meruit. In Capitolio coronam poëtae laureati accepit anno 1341.

Petrarchae sepulchrum Arquati

Insequentibus annis multas Italiae urbes cognovit; Vallem Clausam habitavit annis 1344-1347, postea in Italiam revertit. Florentiae de visu cognovit Iohannem Boccacium, quocum epistulis amicitiam iunxerat. Rursus multa itinera fecit per Italicas urbes bellis civilibus vexatas[5]. Legatus fuit inter principes et dominos, qui eius fama usi sunt. Praecipue Mediolani apud Ioannem Vicecomitem annis 1353-1359 vixit; postea domum apud Paduam in vico Arquato, ubi usque ad mortem habitavit, Respublica Veneta ei donavit. Quae invicem eius bibliothecam, illo tempore ditissimam hominis privati in Europa, in hereditatem accepit.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Franciscus Petrarcha

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Rerum vulgarium fragmenta (Italice: Canzoniere)
  • Secretum
  • De Viris Illustribus
  • Rerum Memorandarum Libri
  • De Otio Religiosorum
  • De Vita Solitaria
  • De Remediis Utriusque Fortunae
  • Itinerarium
  • Carmen Bucolicum
  • Africa
  • De Gestis Caesaris

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Emilio Calvi, Bibliografia analitica Petrarchesca 1877-1904, Loescher, Romae 1904
  • Joseph Guerin Fucilla, Oltre un cinquantennio di scritti sul Petrarca (1916-1973), Editrice Antenore, Patavii 1982 (Studi sul Petrarca 15)
  • Luca Marcozzi, Bibliografia petrarchesca 1989-2003, Olschki, Florentiae 2005 (Biblioteca di Bibliografia Italiana 183)

Discipuli[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francisci Petrarcae Epistolae de rebus familiaribus et variae studio et cura Iosephi Fracassetti. Florentiae 1863.
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  3. Seu Arquatae: Italiane Arquà Petrarca.
  4. Ecloga VIII, v. 56.
  5. Franciscus Petrarcha, Rerum vulgarium fragmenta, CXXVIII

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide De remediis utriusque fortunae, Cremonae, B. de Misintis ac Caesaris Parmensis, 1492. apud Vicifontem.