Latinitas bona

Antonius Piso

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Antonius Piso
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1525;
Obitus: 1578;

Officium

Munus: Medicus, numismatist

Antonius Piso (Francogallice Antoine Le Pois), natus Nancei 1525 -mortuus ibidem 1578, fuit primus medicus Caroli III, Lotharingiae[1] ducis, et numismatista.

Filius apothecarii Ludovici, Antonius medicinae Parisiis cum fratre studuit ubi discipulus Iacobi Sylvii fuit. Postea Nanceium rediit ubi numismata et gemmas incisas antiquas colligere coepit. De ea re in honorem patroni sui, qui eodem studio delectabatur, librum Francogallice composuit, Discours sur les médalles et graveures antiques, principalement romaines inscriptum[2], quem frater minor Nicolaus (et ipse medicus) paucis mensibus post auctoris mortem anno 1579 Parisiis publicavit.

Hic liber est prima dissertatio Francogallica quae non tam testimoniis auctorum antiquorum quam ipsis numismatibus in cimeliarcho auctoris collectis innititur. Ante Pisonem Aeneas Vicus (Discorsi sopra le medaglie de gli antichi, 1555) et Sebastianus Erizzo (Discorso sopra le medaglie degli antichi, 1559) dissertationes eiusdem generis, siquidem gemmas exceperis, Italiane ediderant. In praefatione Piso confitetur sibi expeditius fuisse de tali argumento Latine scribere, quoniam ipsa verba e fontibus repetisset, aliter tamen fecisse quia non tantum a doctis sed ab omnibus antiquitatum amatoribus intelligi voluerat. Ut Sebastianus Erizzo Piso secundam partem addidit, qua commentariis suis nummos et gemmas e sua collectione selectas illustrat, quae quidem aliquid ad antiquitatem cognoscendam conferant.

Illa numismata et gemmae aeri incisae viginti tabulis exeunte volumine positis conspiciuntur. In quibus tabulis monogramma illustris chalcographi Petri Woeriot agnoscitur. Praestantis operis sunt illae chalcographiae et, quia magno constabant, ipsum ducem Carolum III impensis de suo contulisse ex epistola dedicatoria accepimus. Praeterea nonnulli buxei typi (sigilla et nummi) intra textum impressi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Illo tempore Lotharingia nondum pars Franciae erat.
  2. Discours sur les médalles et graveures antiques, principalement romaines : Plus une exposition particuliere de quelques planches ou tables. A Paris, Par Mamert Patisson Imprimeur du Roy, au logis de Robert Estienne M.D.LXXIX

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Robertus Brun, Le livre français illustré de la Renaissance : étude suivie du catalogue des principaux livres à figures du XVIe siècle, A. et J. Picard, 1969 : 97-99, 237-238.
  • C.E. Dekesel, Bibliotheca nummaria : bibliography of 16th century numismatic books : illustrated and annotated catalogue, London : Spink, 1997
  • Leopoldus Iosephus Renauldin, Etudes historiques et critiques sur les médecins numismatistes, contenant leur biographie et l'analyse de leurs écrits, Parisiis, 1851 : 71-75. Hic legere potes
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [1] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks

Nexus externi[recensere | fontem recensere]