Lucius Plautius Plancus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caput Medusae (Promptuarium Iconum, 1553) e denario Lucii Plauti Planci descriptum. At Rovillius titulum adulteravit, fratri Munatio, Lugduni conditori, caput ut addiceret. Verus titulus erat : L.PLAVTIVS PLANCVS.

Lucius Plautius Plancus (mortuus 43 a.C.n.) fuit senator Romanus qui Gaium Iulium Caesarem in bello adversus Pompeium secutus ab illo praetor ad annum 43 a.C.n. designatus est. In praetura fidem erga senatorias partes servavit ideoque a triumviris proscriptus occisus est.

De gente[recensere | fontem recensere]

Gaius Munatius Plancus natus et frater Lucii Munatii Planci consulis 42 a.C.n. in gentem Plautiam, quae tum nobilior erat gente Munatia, a Lucio Plautio adoptatus est cuius praenomen et nomen sibi assumpsit. Ita Lucius Plautius (vel Plotius) Plancus dicebatur[1].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • 48 a.C.n. Nonnulli eruditi[2] litteram praenomen denotantem in Caesaris manuscriptis de Bello civili corrigere gestiunt, ubi M. Plotius quidam, alioqui ignotus, inter legatos ad Dyrrachium vulneratos refertur[3] ; de nostro Planco enim hoc loco agi putant. Non liquet.
  • 47 a.C.n. denarium signavit : Persona caput Medusae referens L.PLAVTIVS / Aurora alata (vel Victoria ?) quadrigas Solis manu ducens et altera manu tubam tenens PLANCVS[4]. Haec ectypa numismatistae e fabula ab Ovidio sexto libro Fastorum[5] narrata interpretari solent : anno 312 a.C.n. Appius Claudius Caecus censor numerum tibicinum minuere volebat qui hoc aegre ferentes Tibur secesserunt atque a plebe Romana vehementer desiderabantur. Tum collega Appii in censura Gaius Plautius Venox strategema invenit : tibicines opulentis conviviis oblatis ebrios fecit atque media nocte personas gerere iussos ne agnoscerentur plaustris dormientes Romam fraude revexit, cum Tibur redire crederent. Prima luce (unde figura Aurorae in denario) Urbem intravere. Postea, quamvis invito Appio, tibicines iura pristina retinebant et hic eventus quotannis Idibus Iuniis Quinquatribus Minusculis dictis celebrabatur[6]. Ita ille denarius in honorem gentis Plautiae signabatur.
  • 44 a.C.n. Triumvir Buthroti[7] in Epiro agris adsignandis praefectus.
  • 43 a.C.n. Praetor fratrem, tum Galliae comatae praefectum, frustra ad senatorias partes adlicere conabatur. Itaque cum triumviri rerum potiti sunt Lucium Plautium tertium nomen in albo proscriptorum posuerunt. Qui a sicariis praemii cupidine incitatis in agro Salernitano repertus (eum odore unguenti investigasse dicuntur[8]) sese ipse ex latebra tradidit ne quaestio servis suis diutius adhiberetur. Nam illi ubi dominus latuisset denuntiare recusabant[9]. Rerum gestarum scriptor Velleius Paterculus illius proscriptionis ipsum fratrem Munatium Plancum accusabat et versum a militibus in eius triumpho cum collega Marco Aemilio Lepido communi cantatum memorabat : De germanis, non de Gallis duo triumphant consules[10].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 504-505 Hic legere potes

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D.R. Shackleton Bailey, Two Studies in Roman Nomenclature, 1991 : 124.
  2. Sic Thomas Frigo in Der Kleine Pauly.
  3. BC III.19.
  4. Babelon, Plautia 14/15. Crawford 453.1.
  5. VI.651-695. Cf. Titus Livius IX.30.
  6. Varro, LL VI.17 : tibicines tum feriati vagantur per Urbem et conveniunt ad aedem Minervae.
  7. Ad Att. XVI.16.
  8. Plinius XIII.25.
  9. Val. Max. VI.8.5.
  10. Vell. Pat. II.67.