Legatus Pontificius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Legatus papae ex Decretales Papae Bonifaci VIII

Legatus ex canone 363 - § 1 est:

Legatis Romani Pontificis officium committitur ipsius Romani Pontificis stabili modo gerendi personam apud Ecclesias particulares aut etiam apud Civitates et publicas Auctoritates, ad quas missi sunt.

Codex Iuris Canonici (Can. 362) statuit etiam:

Romano Pontifici ius est nativum et independens Legatos suos nominandi ac mittendi sive ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel regionibus, sive simul ad Civitates et ad publicas Auctoritates, itemque eos transferendi et revocandi, servatis quidem normis iuris internationalis, quod attinet ad missionem et revocationem Legatorum apud Res Publicas constitutorum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]