Antisemitismus
Antisemitismus[1][2] ratio et cogitandi et agendi eorum est, qui populo Iudaeorum et religioni Mosaicae[3] toti sine ulla distinctione hominum singulorum infensi sunt.[4]
Antisemitismi certa indicia sunt,
- siquis Iudaeos vultu, specie, moribus inter se similes esse affirmat,
- siquis Iudaeos omnes divites avarosque existimat,
- siquis Iudaeos in dominationem totius mundi conspirasse opinatur.
De historia antisemitismi
[recensere | fontem recensere]Iudaeos odio quodam inveterato multi persecuti sunt homines, quo commoverentur, ut contumeliis eos afficerent, insidias eis pararent, eos opprimerent et in tumultu etiam occiderent. Quas iniurias Iudaei temporibus antiquis, cum in Palaestina sedes haberent, et medio quod dicitur aevo per Europam dispersi perpessi sunt.
Nostris autem temporibus inde a saeculo 19 praeceptores antisemitismi nationem atque sanguinem quendam Iudaicum per totum orbem terrarum emanatum esse docuerunt, ex quo, qui nati essent, his populis, quibus immixti vitam degerent, maxima afferrent detrimenta. Qua ex doctrina ortus est antisemitismus ille perniciosus, quo saevientes bello per totum orbem terrarum gesto altero Germani conati sunt, ut Iudaeos omnes exstirparent.
Ne his quidem diebus antisemitismo penitus evulso admodum multi praesertim inter Musulmanos sunt, qui rei publicae Israel infensi antizionistas se professi Iudaeos in hoc reprehendere pergant, quod ubique in omnibus negotiis, mercimoniis, civitatibus, litteris plurimum possent. Qua de causa constat antisemitismo eorum etiam animos ali, qui Dei Optimi Maximi nomine abutuntur, ut caedes a se optimo iure committi affirment.
Anno 1962 Demetrius Szostakowicz antisemitismum, quoad in populo Russico vigeret, Symphonia illa XIII ad versus Eugenii Ievtuszenko composita reprehendit, quae inscripta est "Babi Yar".
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nostra Aetate, Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, 28 Octobris 1965.
- ↑ Nomen Neolatinum Theodisce, Cechice etc. usitatum. Theodisce vide e.g. verbum "Antisemitismusforschung" hic
- ↑ anti-Semitism – Definition and More from the Merriam-Webster Dictionary. Repertus 25 Novembris 2015. (Anglice)
- ↑ "A Brief History of Anti-Semitism". Anti-defamation League. Repertus 25 Novembris 2015. (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antisemitismus spectant. |
- Anti-Defamation League Report on International Anti-Semitism (Anglice)
- International Institute for Education and Research on Antisemitism (Anglice, Theodisce)