Carolus Borromaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carolus Borromaeus
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Borromaeus: imago
Nativitas: 2 Octobris 1538; Aruna
Obitus: 3 Novembris 1584; Mediolanum
Vexillum generale cardinalis
Carolus Borromaeus
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Sanctus Carolus Borromaeus ab Ioanne Ambrosio Figino picto
Sanctus Carolus Borromaeus ab Ioanne Ambrosio Figino picto
archiepiscopus Mediolani
Natus 2 Octobris 1538
presbyter ordinatus 1563
episcopus nominatus 1563
Cardinalis promulgatus 25 Ianuarii 1560
a papa Pio IV
Mortuus 3 Novembris 1584
Pagina officialis Sanctae Sedis

Carolus Borromaeus [1] (nobili genere natus Aronae die 2 Octobris 1538; Mediolani die 3 Novembris 1584 mortuus) fuit praeclarus archiepiscopus Mediolani ac cardinalis. Ecclesia Catholica eum sanctum putat. Dies festus Sancti Caroli 4 Novembris est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Carolus filius comitis Aronae Giberti II ac Margaritae Medicis in oppido familiae apud lacum Verbanum natus est. Anno 1559 apud universitatem Papiae doctor utriusque iuris factus est.

Eodem anno frater matris eius Ioannes Angelus Medici papa factus est et sibi nomen imposuit Pium IV. Ab avunculo Carolus die 25 Ianuarii 1560 cardinalis creatus est.

Post mortem fratris eius Friderici anno 1563 Carolus presbyter ac episcopus ordinatus est et concilio Tridentino interfuit.

Post concilium Carolus pro emendatione Ecclesiae Catholicae Mediolani et etiam in Helvetiae vallibus contra Protestantes vehementer pugnavit. Anno 1579 Collegium Helveticum Mediolani condidit ad futuros presbyteres e pagis Catholicis Helvetiae educandos et ad doctrinas Ecclesiae reformationis tegendos.

Die 1 Novembris 1610 Carolus canonizatus est.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)