Lucius Iunius Moderatus Columella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Statua Columellae dicata in foro "Plaza de las Flores", Gadibus

Lucius Iunius Moderatus Columella, auctor Romanus saeculi I p.C.n., Gaditanus, librum unicum De arboribus et postea libros duodecim Rei rusticae scripsit, quorum decimus versibus constat et de hortis tractat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cursu honorum militari finito Columella latifundia in Italia sibi acquisivit. Circa annum 60 p.Chr.n. opus suum »De re rustica« voluminibus in XII pepigit in quo conspectum largissimum de agricultura revelabat atque delineabat. Auctor noster argumentis et quaestionibus res rusticas spectantibus inflammatus fuisse videtur quia neglegentiam atque insipientiam in paganis planxit. Libro autem decimo de horticultura, ut Vergilius honoraretur, epicam formam dedit. Eiusdem rei praetractatio brevior in opusculo »De arboribus« servata est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilhelm Kaltenstadler: Arbeitsorganisation und Führungssystem bei den römischen Agrarschriftstellern (Cato, Varro, Columella). G. Fischer, Stuttgardiae 1978, ISBN 3-437-50218-2.
  • Marlis Oehme: Die römische Villenwirtschaft. Untersuchungen zu den Agrarschriften Catos und Columellas und ihre Darstellung bei Niebuhr und Mommsen. Habelt, Bonnae 1988, ISBN 3-7749-2319-1.
  • Will Richter: Der liber de arboribus und Columella. Verlag der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Monaci 1972, ISBN 3-7696-1443-7.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Lucius Iunius Moderatus Columella apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De editionibus librorum Rei rusticae, interdum librum De arboribus complectentibus, vide: Rei rusticae libri
David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!