Aesculapius
Jump to navigation
Jump to search
Aesculapius (-i, m.) (Graece Ἀσκληπιός) filius Apollinis, semideus qui artem salutarem curavit. Chiro eum medicinam docuit.
Nonnullas filias habuit Aesculapius ab uxore Coronide, quarum sunt Salus (ὑγίεια) et Panacea (παναίκεια). Meditrina una filiarum nonnumquam habetur, quae creata est ex Meditrinalibus, quae omnes vinum novum bibentes celebrabant. Nomen huius festi Romani a medendo extractum esse dicitur.
Notissimus cultus Aesculapii Epidauri situs est. Alia praeclara Aesculapia fuerunt Pergami, Ephesi, in Cyrenaica et in Creta, necnon Athenis[1]
Aelius Aristides scripsit libros sex de somniis quibus Aesculapium vidit.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Pausanias II.26.8-9 qui tamen omnes istos Epidaurios imitatos esse existimabat.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae 26.3 - 27.3
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Imagines Aesculapii in Musaeo Iconographico Warburgiano