Gnaeus Claudius Severus Arabianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Claudius Severus Arabianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Gaius Claudius Severus anno 106 ad usque 115 aut diutius legatus primus Augusti pro praetore Arabiae fuit. Fortasse Arabianus eo tempore natus est et idcirco cognomen accepit. Arabianus consul ordinarius anni 146 creatus est et cum Marco Aurelio imperatore de philosophia disputabat[1]. Exstat epistula Marci Cornelii Frontonis ad Arabianum[2]. Filius eius Gnaeus Claudius Severus consul anni 173 creatus est, qui filiam imperatoris Marci Aurelii in matrimonium duxit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Marcus Aurelius, Meditationes I 14
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 21
  3. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 171


Antecessores:
Imp. Caesar Titus Aelius Hadrianus Antoninus Augustus Pius IV et Marcus Aurelius Caesar II
Consul
146
cum
Sexto Erucio Claro
Successores:
Gaius Prastina Messalinus et Lucius Annius Largus