L'Année épigraphique

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

L'Année épigraphique (nota AE) est publicatio annua a Renato Cagnat anno 1888 creata quae omnes publicationes ad inscriptiones Romanas partinentes - sive Latine sive Graece[1] scriptas - per orbem terrarum editas quotannis recensere summariaque earum divulgare vult. Itaque inscriptiones nondum in Corpus Inscriptionum Latinarum inclusae, vel etiam veteres inscriptiones quae nova interpretatione instructae sunt, per siglum AE + annum + numerum ordinis a studiosis eruditisque referuntur (e.g. AE 1920,45).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dumtaxat tempore imperii Romani exaratae.