Historia Romana (Dio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Historia Romana est titulus Latinus operi a senatore Romano e Bithynia oriundo, Cassio Dione, Graece conscripto de rebus gestis Romanorum inditus, quae ab adventu Aeneae in Italiam usque ad annum 229 evenerunt. Historiae Dionis libri a XXXVI usque ad LX integri vel paene integri servati sunt (praeter quod libri LV et LVII et LIX lacunas satis amplas praebent). Aliorum librorum tantum fragmenta habemus, nisi quod pars tamen librorum 79 et 80 servata est. Ad libros I - XXXV sunt notae tres series fragmentorum tempore Constantini Porphyrogeniti decimo saeculo collectae :

  • Fragmenta Valesiana vel Peiresciana
  • Fragmenta Ursiniana
  • Excerpta Vaticana

Ad libros LXI-LXXX Epitome monachi Iohannis Xiphilini undecimo saeculo facta quoque superest.

De editionibus et versionibus[recensere | fontem recensere]

Loeb Classical Library : editio Cassii Dionis.

Primae editiones[recensere | fontem recensere]

  • Anno 1548 demum prodiit editio princeps Historiae Romanae[1] a Roberto Stephano typis regiis Parisiis excusa. Libros integros vel paene integros (XXXVI-LX) ex uno manuscripto quinti decimi saeculi[2] ductos comprehendebat. Quarto post anno (1551) idem typographus editionem principem Epitomae monachi Byzantini Iohannis Xiphilini quae a libro XXVI tantummodo et ipsa inchoabat sed summarium multorum librorum perditorum praebebat[3].
  • Anno 1558 philologus Gulielmus Xylander illos libros Basileae Latine convertit atque annotationibus instruxit, addita versione Latina Xiphilini a Gulielmo Blanco Albiensi curata[4].
  • Anno 1582 Fulvius Ursinus[5] Excerpta de legationibus Romae publicavit, quae Cassii Dionis Romaïcon fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
  • Anno 1591 Henricus Stephanus, filius Roberti, editionem Graecolatinam cum interpretatione Xylandri curavit[6] : correctiones quidem proposuit sed nec novum manuscriptum adhibuit nec fragmenta Ursiniana coniunxit.
  • Anno 1592 tandem Iohannes Leunclavius fragmenta Ursiniana simul cum libris integris publicavit et adnotationes suas addidit (Francofurti, 1592[7], secunda editio Hanoviae, 1606[8]).
  • Anno 1634 Henricus Valesius colllectaneum de Virtutibus et Vitiis[9] in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta Historiae Romanae divulgans[10].
  • Angelus Mai collectaneum adhuc ineditum, de sententiis inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in codice rescripto Bibliothecae Vaticanae[11] invenit atque anno 1827 publicavit (hodie pergamenum tam corruptum est ut legi non iam possit) ; quo publicato nova fragmenta Historiae Romanae ad notitiam eruditorum perlata sunt

Editiones hodie in usu[recensere | fontem recensere]

  • O. Veh, interpr., Cassius Dio: Römische Geschichte. 5 voll. Dusseldorpii: Artemis & Winkler, 2007. ISBN 978-3-538-03103-6
  • In Collectione des Universités de France optima editio variis auctoribus curata, cum apparatu critico, versione Francogallica et locupletissima adnotatione ab anno 1991 in lucem prodit. Hodie (anno 2017) praesto sunt libri 36-42 et 45-51.
  • Interim paulo obsoletiorem sed commodam editionem novem voluminibus digestam apud Loeb Classical Library inveneris, versione Anglica ab Ernesto Cary curata praeditam. Libris deperditis non solum fragmenta in collectaneis Byzantinis servata et compendium Iohannis Xiphilini sed etiam loci Zonarae et Iohannis Tzetzes qui e Dione sumpti credebantur substituti sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dionis Romanorum historiarum libri XXIII à XXXVI ad LVIII usque ...ex bibliotheca regia Exemplar manu Montaigne adnotatum
  2. Parisinus 1689.
  3. Εκ των Διωνος του Νικαεως Ρωμαϊκών ιςτοριων, α̕πὸ Πομπείου Μάγνου μέχρις Αλεξαν́δρου του Μαμαιας έπιτομὲ Ιωάννου του̃ Ξιφιλινου. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia Ek tōn Diōnos tou Nikaeōs Rōmaïkṓn is̱toriōn, a̕pò Pompeíou Mágnou méchris Alexańdrou tou Mamaias épitomè Iōánnou toũ Xifilinou. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia
  4. Dionis Cassii Nicaei, Romanae historiae libri (tot enim hodie extant XXV. nimirum à XXXVI ad LXI. Quibus exponuntur res gestae à bello Cretico usque ad mortem Claudii Caesaris, quae est historia annorum circiter CXX. Nunc primum summa fide diligentiaque de graecis latini facti, Guilielmo Xylandro Augustano interprete. His accesserunt ejusdem annotationes... Additum est Joannis Xiphilini é Dione Compendium, Guil. Blanco Albiensi interprete : quae versio ab eodem Xylandro diligenter est, ubi oportuit castigata. Lidem libri Dionis ac Xiphilini seorsim Graecè quoque eduntur, accuratè ab eodem emendati. Adhaec, rerum & verborum copiosissimus Index, Basilieae : apud Joannem Oporinum. Hic legere potes
  5. Manuscriptum ei ab amico Antonio Augustino missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.
  6. Ton Dionos tou Kassiou Romaikon istorion biblia pente kai eikosi. Dionis Cassii Romanarum historiarum libri XXV, ex Guilielmi Xylandri interpretatione, Genavae 1591 et 1592. Potes hanc editionem e nexibus externis infra positis legere.
  7. Dionis Cassii Historiae Romanae libri XLVI partim integri, partim mutili, partim excerpti: Jo. Leunclavii studio tam aucti, quam expoliti. Fragmenta priorum XXXVI amissorum et posteriorum XX librorum. Notae Leunclavii, quibus Dionia plurima restituuntur. Adiectus index copiosissimus.
  8. Hic legere potes
  9. Nonnumquam Excerpta Valesiana dicuntur.
  10. Polybii, Diodori Siculi, Nicolai Damasceni, Dionysii Halicar., Appiani Alexand., Dionis et Ioannis Antiocheni excerpta ex collectaneis Constantini Augusti Porphyrogenetae Henricus Valesius nunc primum Graecè edidit, Latinè vertit, notisque illustrauit. Parisiis: sumptibus Mathurini Du Puis, viâ Iacobaeâ, sub signo coronæ, M.DC.XXXIV
  11. Id est Vaticanus gr. 73.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. D. Barnes, "The Composition of Cassius Dio's 'Roman History'" in Phoenix vol. 38 (1984) pp. 240-255.
  • Fergus Millar, A Study of Cassius Dio. Oxonii, 1964
  • Bernd Manuwald, Cassius Dio und Augustus. Philologische Untersuchungen zu den Büchern 45-56 des dionischen Geschichtswerkes. Aquis Mattiacis, 1979
  • C. L. Murison, Rebellion and reconstruction, Galba to Domitian. An historical commentary on Cassius Dio's Roman History books 64-67. Atlantae: Scholars Press, 1999
  • M. Reinhold, From Republic to Principate: an historical commentary on Cassius Dio's Roman History books 49-52 (36-29 BC). Atlantae, 1988