Tumulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Tumulus (discretiva)

Tumulus Atheniensium, qui in pugna Marathonia ceciderunt
Sectio tumuli cum cella sepulcrali lignea
Sectio tumuli cum cella sepulcrali lapidea lapidibusque obruta

Tumulus est forma sepulturae, cum super cellam sepulcralem terrae magna moles aggerata est, ut interdum collis artificialis, quem a naturali distinguere haud facile est, fiat. Permulti populi in toto orbe terrarum has constructiones sciunt et in omnibus continentibus tumuli inveniuntur. Tumuli regum ducumque ceterorumque virorum nobilium saepe multas res bene conservatas continent et archaeologis multas inventiones praebent. Pyramis ut forma sepulturae e tumulo eхorta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tumulos spectant.