Quintus Iunius Rusticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Iunius Rusticus (natus ante annum 94, nescimus; mortuus post annum 167) fuit senator Romanus primo et secundo saeculo. Pater eius fuit Quintus Iunius Arulenus Rusticus (consul suffectus anni 92), qui anno 93 a Domitiano imperatore caesus est. Ipse anno 133 consul suffectus, anno 162 consul ordinarius creatus est. Marco Aurelio et Lucio Vero regnantibus praefectus urbi Romae factus est, et ad annum 167 vel 168 mansit. Eo praefecto novae mensurae et pondera nova introductae sunt. Coram eius iudicio causa contra Iustinum Christianum dicebatur.[1] Fuit Rusticus Stoicus philosophus et praeceptor Marci Aurelii.[2] Post mortem Rustici, Marcus Aurelius senatum rogavit ut ei statuas poneret.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, vol. 6, c. 68
  2. Confer Marcus Aurelius, meditationes, I, 7.
  3. Historia Augusta, Marcus 3,5.


Antecessores:
Marcus Aurelius Caesar III et Lucius Aelius Aurelius Commodus II
Consul
162
cum
Lucio Titio Plautio Aquilino
Successores:
Marcus Pontius Laelianus et Aulus Iunius Pastor Lucius Caesennius Sospes
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!