Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Alexander Nevensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexander Nevensis
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Nevensis: imago
Nativitas: 13 Maii 1220; Pereslavia
Obitus: 14 Novembris 1263; Gorodets
Patria: Russia Kioviensis

Officium

Officium: dux Kioviensis
Munus: explorator, military personnel

Consociatio

Religio: Ecclesia Orthodoxa

Familia

Genitores: Yaroslav II of Vladimir; Fedosia Mstislavich
Coniunx: Alexandra Brachyslavna
Proles: Dmitry of Pereslavl, Andrey of Gorodets, Daniel, Vassili Aleksandrovitch
Familia: Rurici domus, Q32360927

Memoria

Sepultura: Laura Alexandri Nevensis Petropolitana
Sanctus, orthodoxus (feriae die 23 Novembris)

Insignia heraldica

Alexander Nevensis: insigne
Sanctus Alexander Nevensis

Alexander Iaroslai filius (Ruthenice antiqua Александръ Ярославичь, tr. Aleksandrʺ Jaroslavičʹ; Russice Александр Ярославич, tr. Aleksandr Jaroslavič), cognomento Nevensis[1] (Russice Невский, tr. Nevskij), natus circa annum 1220 Pereslaviae, mortuus 14 Novembris secundum Calendarium Iulianum (21 Novembris secundum Gregorianum) anno 1263 in urbe Gorodets, fuit dux Novogardiae Magnae (annis 12361240, 12411252, 12571259), magnus dux Kioviae (annis 12491263) et magnus dux Volodimiriae (annis 12521263).

Proelium glaciale et alia bella Alexandri[recensere | fontem recensere]

Die 15 Iulii anno 1240 dux Alexander cum exercitu suo copias Sueciae in pugna apud Nevam fluvium vicit, et propterea cognominatus est "Nevensis", seu vulgo "Nevski". Die 5 Aprilis anno 1242 cum copiis suis exercitum Ordinis Livonici (partis Ordinis Teutonici) in terras Ruthenicas invadentem vicit in pugna, "Proelium glaciale" (Russice Ледовое побоище) vocata, in glacie lacus Peipus. Contra invasiones ex occidente pugnans, dux Alexander cum Orda Aurea, sub cuius iugum Ruthenia tunc erat, pacem sustinebat.

Canonizatio[recensere | fontem recensere]

Anno 1547 Alexander Nevensis ab Ecclesia Orthodoxa Russica canonizatus est. Dies festi sunt 23 Novembris (dies sepulturae), dies 2 Maii (dies translationis reliquiarum Petropolim).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Nevensem spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica