Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Petrus I (imperator Russiae)

E Vicipaedia
(Redirectum de Petrus Magnus)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus I (imperator Russiae)
Res apud Vicidata repertae:
Petrus I (imperator Russiae): imago
Petrus I (imperator Russiae): subscriptio
Nativitas: 30 Maii 1672; Moscua
Obitus: 28 Ianuarii 1725; Petropolis
Patria: Tsardom of Russia, Imperium Russicum

Officium

Officium: Imperatores Russiae, Tsar of All Russia
Munus: ruler, statesperson

Consociatio

Religio: Orthodox Christianity, Ecclesia Orthodoxa Russica

Familia

Genitores: Alexius; Natalya Naryshkina
Coniunx: Eudoxia Lopukhina, Catharina I
Proles: Alexius Petri filius, Grand Duchess Anna Petrovna of Russia, Elisabetha, Natalia Petrovna, Grand Duke Pyotr Petrovich, Natàlia Maria Petrovna, Alexander Petrovich, children of Peter I of Russia
Familia: House of Romanov

Memoria

Laurae: Order of the White Eagle, Order of St. Andrew, Order of the Elephant
Sepultura: Peter and Paul Cathedral

Insignia heraldica

Petrus I (imperator Russiae): insigne

Petrus I Magnus[1][2] (Russice: Пётр I Великий ; natus Moscuae die 9 Iunii 1672, mortuus Petropoli die 8 Februarii 1725) e domo regnatrice Romanovia, fuit Tzar et Magnus Dux Totius Russiae[3] ab anno 1682 (annis 16821696 cum fratre suo Ioanne V), reformator terrae suae eminens, anno 1721 primus Imperator Imperii Russici[4] ('Russorum Imperator'[2][5]) factus et titulo Patris Patriae[2] dignatus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Adulescentia et certamen pro potestate[recensere | fontem recensere]

"Petrus Magnus Imperator Russorum" ad frontispicium libri von Stählin (1785) pictus

Petrus fuit tzaris Alexii filius quem ex uxore altera Natalia Naryškina genuit. Alexius e muliere prima Maria Miloslavskaja quinque filios genuerat, quorum tres in pueritia mortui sunt; unus (Theodorus) patri breviter succedit sed die 7 Maii 1682 mortem obiit. Ultimo e filiis Mariae, Ioanne, corpore et mente invalido, Petrus annum decimum agens ad regnum vocatus est, favente imprimis familia Naryškin, abnuente familia Miloslavski et factione streltsy, scilicet militum pyrobolistarum. Hi, motu populi Moscuensis sublevato, creationem dvoetsarstvenniki vel "Caesarum binorum" suaserunt; Ioannes igitur, natu maior, iuxta Petrum fratrem minorem die 25 Iunii 1682 incoronatus est et usque ad mortem suum (die 8 Februarii 1696) titulum Tzar tenuit.

Postquam Sophia regens Russiae facta est, Petrus e Moscua rus expulsus est. Ex adulescentibus rusticis sibi "exercitum ludicum" instituit, qui postea exercitus novus factus est. Amicus eius optimus Alexander Menšikov fuit, postea dux illustrissimus factus. Anno 1689, Petrus Sophiam e potestate removit.

Rex et imperator[recensere | fontem recensere]

Experientia terrarum Europae occidentalis a Petro I pro progressione industriae, mercaturae, culturae Russiae adhibebatur. Monarcha ille annis ab 1697 ad 1698 in Borussia, Nederlandia, et Anglia peregrinabat, ubi navigationem et fabricationem navium studebat.

Reformationes administrationis a Petro I perfectae sunt. Formata sunt nova instituta: Senatus, Collegia, etc.; Ecclesia Orthodoxa Russica subordinata est regno; Russia divisa est in gubernia; Petropolis (anno 1703 condita) facta est caput regni illius. Die 20 Decembris 1699 tzar Petrus I Calendarium Iulianum cum annis a nativitate Iesu Christi numeratis induxit. Ad hunc diem in Russia anni a creatione mundi numerati erant.

Manufacturae, officinae, navaliae, porti, canales constructae in Russia sunt. Voluntate Petri I conditae sunt scholae multae et (anno 1724) Academia Scientiarum Petropolitana, forma hodierna litterarum alphabeti Cyrillici annis ab 1708 ad 1710 accepta est.

Annis ab 1716 ad 1717 in Europa Media et Occidentali iterum peregrinavit; terras Balticas, Germanas (Hamburgum, Magdeburgum, Berolinum), Batavicas Austriacasque (Aquas Spadanas in Belgia hodierna) visit. In Francia, Abraham Hannibalem, principem Africanum a Turcis captum et postea regi Francico redditum, convenit. Hic amicus Petri centurio exercitus Russici factus est; proavus poetae Alexandri Pushkini est.

Bella[recensere | fontem recensere]

Imperatoris illius gratia reformatus est exercitus Russiae, classis militaris Russica creata est. Tempore regiminis Petri I Russia dignitatem imperii magni accepit. Petrus I duxit copias Russicas in bellis contra Imperium Ottomanicum ('Militiae Asovienses', annis 16951696; 'Militia Pyretensis', anno 1711), Sueciam ('Bellum Boreale', annis 17001721) et Persiam ('Militia Persica', annis 17221723).

Uxores liberique[recensere | fontem recensere]

Bis uxores duxit. E prima Eudoxia Lopuchina filios tres genuit, quorum senior, Alexius, 28 annos natus anno 1718 obiit, duo alii infantes mortui sunt; ex altera Martha Skavronskaja liberos undecim, sed, nullo filio supervivente, haec uxor (quae nomen "Catharina" in matrimonio adsumpserat) marito successit in imperio. Filia eius Elisabetha imperatrix annis 1741-1761 fuit; filius sororis eius Annae, Petrus III, imperator annis 1761-1762 fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Documenta
  • Письма и бумаги императора Петра Великого. 13 voll. 1887—1992
  • Olaf Brockmann, "Der Bruch Peters des Großen mit Alt-Moskau. Korbs Diarium und Diplomatenberichte aus Moskau zu den Ereignissen der Jahre 1698 und 1699" in Jahrbücher für Geschichte Osteuropas vol. 38 (1990) pp. 481-503
  • Reinhold Neumann-Hoditz, Peter der Große in Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Reinbek: Rowohlt, 2000. ISBN 3-499-50314-X
Bibliographica
  • E. A. Zitser, "Post-Soviet Peter: New Histories of the Late Muscovite and Early Imperial Russian Court" in Kritika: Explorations in Russian and Eurasian History n.s. vol. 6 (2005) pp. 375–392
Opera antiquiora
  • H. L. C. Bacmeister, Beiträge zur Geschichte Peters des Großen. 3 voll. Riga: Hartkoch, 1774–1784
  • R. N. Bain, "Peter the Great and his Pupils, 1689-1730" in The Cambridge Modern History vol. 17
  • А. Г. Брикнер, Иллюстрированная история Петра Великого. Petropoli: Тип. П.П. Сойкина, 1902-1903 Textus interretialis
  • А. С. Чистяков, История Петра Великого. 1903. Reimpressum Moscuae: Изд-во «Буклет» (РИА «Двойная радуга»), 1992. ISBN 5-88150-001-6
  • Голиков И. И. Деяния Петра Великого, мудрого преобразителя России, собранные из достоверных источников и расположенные по годам. 1788—1789
  • A. Gordon, The History of Peter the Great, Emperor of Russia: to which is prefixed a short general history of the country from the rise of that monarchy. Londinii: Douglass and Murray, 1755 (Textus apud Google Books)
  • S. Graham, Peter the Great: a life of Peter I of Russia called the Great. 1929
  • G. A. von Halem, Leben Peters des Großen. 3 voll. Monasterii, 1803–1804
  • J. von Stählin, Originalanekdoten von Peter dem Großen. Lipsiae: Breitkopf, 1785 (Textus apud Google Books)
  • Voltaire, Histoire de l'Empire de Russie sous Pierre le Grand, par l'auteur de l'histoire de Charles XII. Genavae, 1761-1763
Vita et imperium
  • P. A. Bushkovitch, Peter the Great: The Struggle for Power, 1671-1725. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2001 Textus interretialis
  • J. Cracraft, The Revolution of Peter the Great Cambridge: Harvard University Press, 2003 Textus interretialis
  • E. Donnert, Peter der Große. Lipsiae: Koehler und Amelang, 1988. ISBN 3-7338-0031-1
  • I. Grey, Peter the Great: Emperor of All Russia. 1960 Textus interretialis
  • L. Hughes, Russia in the Age of Peter the Great. New Haven: Yale University Press, 1998. ISBN 0-300-07539-1; ISBN 0-300-08266-5
  • L. Hughes, Peter the Great: A Biography. New Haven: Yale University Press, 2002. ISBN 0-300-09426-4; ISBN 0-300-10300-X
  • R. K. Massie, Peter the Great: His Life and World. Novi Eboraci: Ballantine Books, 1981. ISBN 0-345-29806-3
  • Н. И. Павленко, Пётр Первый. Moscuae: Мол. гвардия, 1975
  • H. Troyat, Pierre le Grand. Lutetiae, 1979
Specialia
  • P. A. Bushkovitch, "The Epiphany Ceremony of the Russian Court in the Sixteenth and Seventeenth Centuries" in Russian Review vol. 49 (1990) pp. 1–17 Situs venalis
  • L. Hughes, Peter the Great and the West: New Perspectives. New York: Palgrave Macmillan, 2001. ISBN 0-333-92009-0
  • A. Moutchnik, "Der „Strelitzen-Aufstand“ von 1698" in Heinz-Dietrich Löwe, ed., Volksaufstände in Russland. Von der Zeit der Wirren bis zur „Grünen Revolution“ gegen die Sowjetherrschaft (Wiesbaden: Harrassowitz, 2006, ISBN 3-447-05292-9)
  • B. Richter, Verbrannte Erde. Peter der Große und Karl XII. Die Tragödie des ersten Russlandfeldzuges. Gottingae: MatrixMedia Verlag, 2010. ISBN 978-3-932313-37-0
  • П. В. Седов, Закат Московского царства: Царский двор конца XVII века. Petropoli: Изд-во «Дмитрий Буланин», 2006. (Санкт-Петербургский институт истории РАН.) ISBN 5-86007-517-0

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum I Magnum spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Antecessor:
Theodorus III
Tzar et Magnus Dux Totius Russiae
1682-1721
Successor:
ipse ut Imperator Russiae


Antecessor:
ipse ut Tzar Russiae
Imperator Russiae
1721-1725
Successor:
Catharina I