Emptio Alascana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Syngrapha $7.2 millionum per quod Civitates Foederatae Alascam emit ($105 milliones fere anno 2016).
Prima pagina foederis ab Alexandro II imperatore Russiae sancti.
Foedus alienationis Alascae die 30 Martii 1867 subscriptum. A laeva: Robertus S. Chew, Gulielmus H. Seward, William Hunter (adiutor), Dominus Bodisco, Eduardus de Stoeckl, Carolus Sumner, et Fridericus W. Seward (Gulielmi filius).

Emptio Alascana[1] sive Emptio Alascae (Anglice Alaska Purchase; Russice Продажа Аляски) fuit magna terrarum alienatio cum Civitates Foederatae amplas terras in septentrione et occidentali Americae Septentrionalis parte ab Imperio Russico per foedus a Senatu die 30 Martii 1867 sanctum emeret, Andrea Johnson praeside.

Rectio Russica suas terras in America Septentrionali vendere volebat ob vitam manifestae opium naturae inopiae causa ibi difficilem (aurum anno 1896 repertum sit), ac timens ne regio facile a Britanniarum Regno bello inter has civitates fortasse parari caperetur. Praecipuae agitationes Russicae in territorio fuerant commercium pellis opusque missionariorum inter indigenas. Emptio 586 412 milia passuum quadrata novorum finium Civitatibus Foederatis addidit.

Responsa in Civitatibus Foederatis plerumque erant affirmativa: alii emptionem laudabant ob ambo Britanniarum Regnum et Russiam aemulatores expansionis commercialis in regione Pacifica debilitandos; alii autem emptionem Stultitiam Sewardanam (Anglice Seward's Folly) appellabant, ex Gulielmo H. Seward, secretario civitatis.

Regio, primum Departamentum Alascae constituta, Districtus Alascae et tum Territorium Alascae appellabatur antequam hodierna civitas Alasca facta est, cum ad Unionem anno 1959 admitteretur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bancroft, Hubert Howe. 1886. History of Alaska: 1730–1885.
  • Cohen, Daniel. 1996. The Alaska Purchase. Brookfield Connecticutae: Millbrook Press. ISBN 1562945289.
  • Dunning, William. A. 1912. Paying for Alaska. Political Science Quarterly 27 (3): 385–98. JSTOR 2141366.
  • Farrow, Lee A. 2016. Seward's Folly: A New Look at the Alaska Purchase. University of Alaska Press. ISBN 9781602233034.
  • Fremon, David K. 1999. The Alaska Purchase in American history. Berkeley Heights Novae Caesareae: Enslow Publishers. ISBN 0766011380.
  • Grinëv, Andrei. V., et Richard L. Bland. 2010. A Brief Survey of the Russian Historiography of Russian America of Recent Years. Pacific Historical Review 79 (2: 265–78.
  • Holbo, Paul S., 1983. Tarnished Expansion: The Alaska Scandal, the Press, and Congress 1867–1871. Knoxville: University of Tennessee Press.
  • Jensen, Ronald. 1975. The Alaska Purchase and Russian-American Relations.
  • Kushner, Howard. 1987. The significance of the Alaska purchase to American expansion. In Russia's American Colony, ed. S. Frederick Starr, 295–315.
  • Oberholtzer, Ellis. 1917. A History of the United States since the Civil War. Vol. 1. Liber interretialis.
  • Pierce, Richard. 1990. Russian America: A Biographical Dictionary. Alaska History, 33. Kingston Ontarionis et Fairbanks Alascae: Limestone Press.

Fontes primarii[recensere | fontem recensere]

  • Ahllund, T. 2006. From the Memoirs of a Finnish Workman, conv. Panu Hallamaa, ed. Richard Pierce. Alaska History 21: 1–25. Primum Finnice editum in Suomen Kuvalehti, ed. Julius Krohn, 1873, voll. 15 (1 Augusti)–19 (1 Octobris).
  • Seward, William H. 1860. Alaska: Speech of William H. Seward at Sitka, August 12, 1869. Imagines paginarum digitizatae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Emptionem Alascanam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Emptio Alascana apud Vicifontem.