Moscua, Tertia Roma

E Vicipaedia
Aquila biceps et insigne imperiale Byzantini imperii est.

Dictum „Moscua, Tertia Roma“ (Москва - третий Рим) primum in litteris Philothei (Филофей), senis e monasterio Eleasari Pscoviae sito, Basilio III, scriptori Misiur Munechino et Ioanni IV missis invenimus. Eo ex tempore hac doctrina imperiali iterum atque iterum imperialismi imperii Russici corroborandi usa est, postea verum Unionis Socialisticae firmandi causa.

Secundum hoc doctrinam prima Roma fuit urbs Roma, caput imperii Romani, cuius occasus schisma anni 1054 atque adoptio Catholicae religionis existimatur. Itaque nova Roma Constantinopolis fuisse opinantur, quam anno 1428 iniendo unitatem ecclesiarum Florentiae decreta funditus corruptam fuisse censuerunt.

Significatio nominis „Tertia Roma“ initio minime propagatio imperii sed tamquam apocalyptica percipiebatur, quod ducatus Moscoviae unus inter corruptio omnium mundi Christiani nationum fidem veram praeservaret, quae notio inter fideles orthodoxi, cum et Catholicismum et Islam sectas Christiani fundamenti putabant, latissime disseminatum erat. Quapropter Moscuam illis Israelitis comparaverunt, qui tempore prophetae Eliae simulacrum Beli adorare recusavissent. Volventibus annis haec doctrina denique causa propagationis imperii Russi facta est.

Nam Vladimirus I dux Kioviae anno 989 Annam, uxorum imperatoris Basilii II, in matrionium duxit religionemque orthodoxam una cum universo populo suo accepit. Ex fere tempore expugnationis Constantinopolis Ecclesia Orthodoxa Russica se herem utriusque Romae putat omniumque caput fidelium orthodoxorum. Quod Sofia Palaeologa, necessaria ultimi imperatoris Byzantini, Constantini XI Palaeologus, Ioanni III nupsit hanc doctrinam firmavit.