Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cremlinus (Moscua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de Cremlino Moscuae sito explicat. Si aliam rem, quae "Cremlinus" vocatur, quaeris, vide Cremlinus (discretiva).
Conpectus in Cremlinum a Ponte lapideo maiore[1] trans flumen Moscuense.
Moscus flumen et Cremlinus crepusculo.

Cremlinus[2] Moscuensis (Russice Московский Кремль, tr. Moskovskij Kreml' ) est antiquissima Moscuae pars. Arx, ex Medio Aevo oriunda, saeculo 15 exeunte denuo exstructa est. Moenia, viginti turribus munita, annis ab 1485 ad 1499 aedificata et adhuc bene conservata sunt. Multis aliis arcibus Russicis exemplar factum est. Ecclesia cathedralis Cremlini, Dormitioni virginis Mariae dicata, ab Aristotele Fioravanti constructa est.

Cremlinus simul sedes praesidis Russiae ac museum est. Anno 1990, inter res Hereditatis Mundi UNESCO perscriptus est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Bol'shoj Kamennyj most.
  2. Etiam Cremlinum, -i - Vide José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín. Nomen autem Russicum masculini generis est!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Cremlinum in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cremlinum Moscuensem spectant.