Ducatus Volodimiriensis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Ducatus Volodimiriensis
Res apud Vicidata repertae:
Ducatus Volodimiriensis: insigne
Ducatus Volodimiriensis: insigne
Terra continens: Europa
Caput: Rostovia, Susdalia, Volodimiria

Gestio

feudal monarchy, Monarchia

Tabula aut despectus

Ducatus Volodimiriensis: situs
Ducatus Volodimiriensis: situs

Ducatus Volodimiriensis[1] vel Ducatus Volodimiriae[2] sive plenior Magnus Ducatus Volodimiriensis (Russice Владимирское великое княжество, tr. Vladimirskoe velikoe knjažestvo) fuit ducatus Ruthenicus, qui in interamnio Occae et Rha fluminum a saeculo duodecimo ad saeculum quattuordecimum exsistebat, metropolim habens Volodimiriam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ducatus Volodimiriensis creatus est anno 1157, cum magnus dux Andreas Bogolubensis metropolim Ducatus Rostoviensis et Susdaliensis e Susdalia Volodimiriam ad Klazmam transtulit. Tempore regiminis ducis Andreae territorium ducatus eius ad fluxum inferiorem Klazmae in meridie-oriente, ad Rha in oriente et ad systema fluminis Duinae Septentrionalis extensum est. Postquam dux Volodimiriensis Vsevolodus, 'Nidus Magnus' cognominatus, anno 1212 mortuus est, ducatus Rostoviensis, Pereslaviensis, Iurievensis, Starodubensis, Susdaliensis et Iaroslaviensis a Ducatu Volodimiriensi discesserunt. Inter annos 1220 et 1230 terrae ad fluxum Occae inferiorem, fluxum Rha fluvii medium, ad septentrio-orientem Costromae et nonnullae aliae ad Ducatum Volodimiriensem adiunctae sunt.

Magnus dux Volodimiriae fuit dux senior in Ruthenia Septentrio-Orientali. Praeterea, a regimine Alexandri Nevensis invitatio ad thronum ducis Novogardiae Magnae tantummodo ducum Volodimiriensium accepta est ut norma. Thronus Volodimiriae ipse (quum semper a ducibus gentis Rurici occupabatur) non fuit patrius (hereditarius), sed ad initium saeculi quattuordecimi magni duces hanc thronum habentes partes terrae Magni Ducatus Volodimiriensis filiis suis transferre temptaverunt.

Post invasionem Mongolorum (annorum 12371238) territorium Ducatus Volodimiriensis deminutum est, sed ille tamen ducatus maximus Rutheniae Septentrio-Orientalis mansit. Tempore iugi Mongolo-Tatarici chani (i.e. reges vel imperatores) Ordae Aureae mandata ad thronum magni ducis Volodimiriae ducibus Ruthenis dederunt, et magnus dux ille responsabilis fuit pro exactione vectigalium ab Orda desideratorum. Anno 1328, post rebellionem Tueriensium contra Ordam Auream, chanus Usbecus terras Magni Ducatus Volodimiriensis inter ducos Moscoviae et Susdaliae divisit, et anno 1341 Ducatum Novogardiensem Inferiorem a Volodimiriensi disiunxit.

Anno 1361 Demetrius, magnus dux Moscoviae, thronum Volodimiriae cepit et patrimonium suum (possessionem hereditariam) declaravit. Idcirco Magnus Ducatus Volodimiriensis ad Magnum Ducatum Moscoviae adiunctus est.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Historia patria: encyclopaedia, volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д / Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]