Palatinatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatinatus Poloniae (Polonice nominati)

Palatinatus (-us, m.) provincia est comitis palatii sive palatini.

Medio aevo in multis Europae partibus comites palatini munere fungebantur certos totius regni fines gubernandi atque exercitus inibi conscriptos in bellum, iussu summi principis, deducendi.

Hinc in terris Europae mediae, orientalis meridionalisque palatinatus vulgo dicitur (Polonice) województwo, (Russice) воеводство, voiievodstvo, in Romania voievodat et sic porro; cuius vocabuli origo (sive etymologia) est woje+wodzić, hoc est milites+ducere, quasi ductus militum.

Inde etiam exstitit vocabulum infimae Latinitatis e Slavicis linguis depromptum voivodatus et vaivodatus[1].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. archive (Hungarice)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]