Museum Solitarium

E Vicipaedia
Museum Solitarium: palatium hiemale et columna Alexandro I, Russiae imperatori dicata, mense Augusto 2003 visum.

Vide etiam paginam fere homonymam: Hermitagium

Museum Solitarium[1], vulgo Eremitagium (Russice Эрмитаж[2]), est museum artium culturaeque Petropoli in Russia situm, quod per spatium in pinacothecis maximum artis museum in orbe terrarum aestimatur.[3] Conditum est anno 1764, cum Catharina II imperatrix magnam picturarum copiam ex Ioanne Ernesto Gotzkowsky mercatore Berolinensi adepta esset. Museum suum festum diem anniversarium die Sanctae Catharinae (7 Decembris) quotannis celebrat.[4] Vulgo ex 1852 aperitur.

Logotypus musei hodierni.
Panorama palatii hiemalis.
Catharina II, imago a Theodoro Rokotov anno 1763 picta.
Pinacotheca Rubensiana.

Res in museo collectae, quarum paucae perpetuo exhibentur, plus quam tris milliones rerum comprehendunt (tertia pars est congeries numismatica).[5] Congeries inveniuntur in sex aedificiis historicis secundum Molem Palatialem exstructis, inter quae insigniter Aula Hiemalis, olim sedes imperatorum Russicorum. Praeter haec aedificia sunt Palatium Menšikovii, Museum Fictilium Elegantiorum, Promptuarium apud Rurem Veterem, et orientalis Generalis Legatorum Aedificii ala. Museo sunt aliquot loci exhibitionis peregre constituti. Museum est publica civitatis proprietas. Ex Iulio 1992, rector est Michael Piotrovski.[6]

Quinque ex sex aedificiis in principali musei composito aedificio—videlicet Aula Hiemalis, Museum Solitarium Parvum, Solitarium Vetus, Solitarium Novum, et Theatrum Solitarium — vulgo aperiuntur. Canaliculus Hiemalis inter Museum Solitarium Novum et Theatrum Solitarium iacet, super quem transitus sine exitu foras constructus est.

Pretium tesserae aditialis a peregrinatoribus externis solutum altius est tessera a civibus Russiae et Rutheniae Albae solutum; ingressio autem omnibus spectatoribus visendorum tertio die Iovis cuiusque mensis gratuita est, ac quotidie discipulis puerisque. Museum diebus lunae praeclusum est. Aditus publicus in palatio hiemali stat, qui ex cavaedio inveniri potest.

Aedificium Aulae Hiemalis, quod principale imperatoris domicilium aetate imperii Russici fuit, praeter alia aedificia occupat. Post annum 1917, cum palatium inter res novas Octobres a rebellibus expugnatum esset, museo additum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Museum solitarium imp. (l'Hermitage)"[1]; "Imperatoris Augustissimi totius Russiae Museum solitarium (vulgo Eremitage dicunt)" [2].
    Nomen plenius fuit Museum Solitarium Augustissimi Imperatoris Russici, — (Antiquitatis Muhammedanae monumenta varia, vide pars ii p. 11 apud Google Books); nunc Museum Solitarium Publicum, Государственный Эрмитаж.
  2. E verbo Francogallico Hermitage nuncupatum, scilicet "eremitagium."
  3. Hermitage in Figures and Facts. . State Hermitage Museum .
  4. pagina 7.
  5. Page 20.
  6. Mikhail Piotrovsky. . The State Hermitage Museum .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Butenschön, Marianna. 2008. Ein Zaubertempel für die Musen: Die Ermitage in St. Petersburg. Coloniae. ISBN 978-3-412-20102-9.
  • Fraehn, C. M. 1824. "Numi Kufici qui in Imperatoris Aug. Museo Solitario Petropoli servantur." In Mémoires de l'Académie impériale des sciences de St. Petersbourg 9: (565-648 apud Google Books).
  • Frank, Christoph. 2002. "Die Gemäldesammlungen Gotzkowsky, Eimbke und Stein: Zur Berliner Sammlungsgeschichte während des Siebenjährigen Krieges." In Kunstsammeln und Geschmack im 18. Jahrhundert, ed. Michael North, 117–194. Berolini: Berlin Verlag Spitz. ISBN 3-8305-0312-1.
  • Norman, Geraldine. 1997. The Hermitage; The Biography of a Great Museum. Novi Eboraci: Fromm International. ISBN 0-88064-190-8. Archivum.
  • Piotrovsky, B. B., ed. 1983. The Hermitage catalogue of Western European painting. Petropoli: Gosudarstvennyj Ermitaz. Catalpogus musei proprius, 15 volumina.
  • Suslow, Witali, ed. 1988. Die Ermitage: Westeuropäische und russische Kunst. Lipsiae.
  • Suslow, Witali, ed. 1990. Die Ermitage. Frühgeschichtliche Kunst, Antike Kunst, Kunst des Orients, Numismatik.Lipsiae. ISBN 3-363-00412-5.
  • Varshavsky, Sergei. 1986. The ordeal of the Hermitage: the siege of Leningrad, 1941–1944. Leningradi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Solitarium spectant.