Cosaci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cosacus Mamaius (Козак Мамай), miles vagus fictus, ut specimen Cosaci Ucrainici aestimatus, anno 1728 pictus

Cosaci[1] (Russice казаки, tr. kazaki; Ucrainice козаки, tr. kozaky) sunt populi, res militares ut actiones suas principales habentes, initio in steppis meridiei Europae Orientalis (in terris Ucrainae atque partis meridianae Russiae Europaeae nostri temporis) habitantes, dein ad Rha et Rhymnum fluvios, montes Uralicos, Kazachstaniam hodiernam, Siberiam atque Orientem Extremum sedes suas collocantes.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pictura Cosaci Zaporovienses epistulam ad sultanum Turcicum scribunt ab Elia Repin anno 1880 creata

De origine initiali Cosacorum opiniones variae extant. Nomen autem eorum originem ducit fortasse e verbo Turcico, hominem liberum, fortunam expertum, vel balatronem significanti[2].

Ad initium saeculi sedecimi formati sunt exercitus duo magni Cosacorum sui iuris: Donicus[3] (seu Tanaiticus, in regione fluminis Tanais, quod vulgo Don dicitur) et Zaporoviensis[4][5] (seu Zaporohianus[5], ad meridiem cataractarum Danapris), contra Tataros, Turcos et Polonos pugnantes, et saeculis septindecimoduodevicesimo gradatim in regnum Russicum inclusi. Dein exercitus alii Cosacici (e.g. Iaicensis apud Iaicum, seu Rhymnum, fluvium) formati sunt.

Cosaci multo ad explorationem colonizationemque Siberiae et Orientis Extremi contribuerunt, e.g. ataman (i.e. praefectus Cosacorum) Ermak Timothei filius annis 15811585 expugnatione regni Siberici praefuit (notus est ut 'expugnator Siberiae pro Russia'), vaivoda Basilius Pojarkov annis 16431646 erat praefectus expeditionis e Iacutia per Amurem fluvium et mare Ochotense ad Sachalinam et retro, Simeon Dežnëv anno 1648 navigationem ex Oceano Glaciali in Oceanum Pacificum perfecit et sic fretum inter Asiam et Americam invenit, Vladimirus Atlasov annis 16971699 Camtschatcam exploravit.

Cosaci saepe contra ditionem mediam resurgebant. Notissimae sunt rebelliones, a Cosacis Stephano Razin[3], Condratio Bulavin et Aemiliano Pugačёv ductae.

Cosaci in Pugna Lipsiensi (pictura a Carolo Rechlin anno 1845 creata)

In Imperio Russico Cosaci ordo militaris fuere, ut protectores regni monarchiaeque Russiae aestimabantur. Gloriam magnam meruerunt in bellis imperii ellius (e.g. in Bello Patrio). Regimina tria Cossacorum pars regiae cohortis imperatorum Russiae fuere. Custodia personalis imperatoris Russici etiam e Cosacis formabatur.

Exercitus Zaporoviensis anno 1775 ab imperatrice Catharina II abolitus, ad initium Belli Orbis Terrarum Primi exercitus Cosacici undecim in Imperio Russico exsistebant: Donicus (Tanaiticus), Orenburgensis, Terecensis (in Caucaso septentrionali), Sibericus, Uralensis (olim Iaicensis), Transbaicalicus, Сubaniensis (Hypanicus), Astrachanensis, Septemfluviaticus (in hodierna Kazachstania meridiana), Amurensis, Ussuriensis (in Oriente Extremo).

Tempore Belli Civilis Russici Cosaci plerumque contra bolsevicos (qui repressalia adversus eos ad effectum adduxerunt) pugnabant, ad 'Exercitum Album' se applicantes. Fuere tamen et Cosaci, ditionem Sovieticam sustinentes, ad 'Exercitum Rubrum' conversi. Illo tempore certae res publicae Cosacicae sui iuris creabantur. Bellum civile ab 'Albis' perditum, multi Cosacorum patriam liquerunt.

In Unione Sovietica decenniis 193194 repressalia (e.g. deportationes) contra Cosacos gerebantur. Dein relatio ditionis Sovieticae ad illos mutata est. In Bello Magno Patrio partes exercitus Cosacicae in copiis Sovieticis contra Germaniam nazisticam bellabant. Pars Cosacorum tamen tempore belli ellius cum Germania contra 'tyranniam bolsevisticam' collaborabat.

Hodie uniones publicae Cosacicae in Russia, Ucraina aliisque terris exsistant. Extant nonnulli Cosacos gentem separatam esse putantes[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cosacos spectant.