Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Vladimirus Putin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Vladimirus Putin
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Putin: imago
Vladimirus Putin: subscriptio
Nativitas: 7 Octobris 1952; Petropolis
Patria: Russia

Officium

Officium: Praesides Russiae
Munus: politicus
Patronus: Presidential Administration of Russia, Administrative Directorate of the President of the Russian Federation, First Chief Directorate, Commissio Securitatis Publicae URSS

Consociatio

Factio: no value
Religio: Christianitas Orthodoxa

Familia

Genitores: Vladimir Spiridonovich Putin; Maria Ivanovna Shelomova
Coniunx: Lyudmila Putina
Proles: Katerina Tikhonova, Maria Vorontsova, Louisa Rozova
Familia: Family of Vladimir Putin

Memoria

Laurae: The World's Most Powerful People, The World's Most Powerful People, The World's Most Powerful People, The World's Most Powerful People, Crux magna Legionis Honoris, 'Verschlossene Auster' award, Medal of Merit of the National People's Army, Order of Honour, Confucius Peace Prize, Ordo ''Signum honoris'', Order "For Merit to the Republic of Dagestan", Time Person of the Year, Master of Sport of the USSR, Order of Ho Chi Minh, King Abdulaziz Medal, Order of Ismoili Somoni, Order of Zayed, Order of Outstanding Merit, Order of the Precious Wand, Order of the Liberator, Registered firearms, Order of the Republic of Serbia, Order of the Friendship of Peoples, Grand Cross of the Order of Saint-Charles, Order of José Martí, Medal "Participant of the March-Shot Bosnia-Kosovo 12 June 1999", Памятная медаль А. М. Горчакова, Order of St. Prince Vladimir, Order of Glory and Honor, Order of St. Sava, honorary professor, honorary member, Honoured Coach of Russia, Order of St. Sergius of Radonezh 1st class, Medal "For Impeccable Service", Order of the Golden Eagle, Gold Olympic Order, National Order of Merit, Order Manas, honorary citizen of Saint Petersburg, Honored Coach, weapon of honor, Friendship Medal, honorary doctor of the University of Athens, Order of Honour and Glory, Uatsamonga Order, Order of Agostinho Neto, honorary doctor of the Tsinghua University, Order of Nazarbayev, honorary doctor of Saint Petersburg State University, honorary doctor of the Jawaharlal Nehru University, honorary doctor of the Yerevan State University, honorary doctor of the Turkmen State University, honorary doctor of the Baku Slavic University, honorary doctor of the University of Belgrade, honorary doctor of the S. M. Kirov Military Medical Academy, Medal "For Impeccable Service", 3rd class, Medal "For Impeccable Service", 2nd class, Honorary citizen of Astrakhan, Order of the "Commonwealth", Q12132037, Order of St. Sergius of Radonezh, Order of Saint-Charles, Order of King Abdulaziz al Saud, Olympic Order, Ig Nobel Prize

Vladimirus Vladimiri filius Putin (Russice Владимир Владимирович Путин, tr. Vladimir Vladimirovič Putin; natus Leninopoli 7 Octobris 1952) est rerum politicarum peritus Russicus, praeses Foederationis Russicae annis ab 2000 ad 2008 et iterum ex anno 2012. Annis ab 1999 ad 2000 et ab 2008 ad 2012 fuit patriae minister primus. Iosephus Biden, praeses Americanus, eum scelestum bellicum appellavit.[1]

De vita[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Putin annis ab 1970 ad 1975 iuribus Universitatis Publicae Leninopolitanae studuit. Illo tempore ascitum est factioni Communisticae Unionis Sovieticae, cuius sodalis erat usque ad abolitionem eius (anno 1991).

Annis ab 1975 ad 1990, Putin in Commissione Securitatis Publicae Unionis Sovieticae operam dedit. Deinde variis muneribus functus est in administranda Petropoli et foederatione Russica. A die 25 Iulii 1998 director officii securitatis foederalis (Федеральная служба безопасности, ФСБ, tr. Federal'naja služba bezopasnosti, FSB), fuit et die 29 Martii 1999 etiam secretarius Consilii Securitatis Foederationis Russicae nominatus est, quae officia ad diem 9 Augusti anni 1999 tenuit, postquam praeses Consilii Ministrorum (i.e. minister primus) Russiae factus est.

Die 26 Martii 2000, Putin electus et 14 Martii 2004 reelectus est praeses Russiae. Die 7 Maii 2008, secundum constitutionem foederationis Russicae, cum maximum spatium imperii assecutus esset, tertia petitione praesidii legibus prohibitus est. Eodem die factus est praeses factionis Russiae Unitae (Russice «Единая Россия», tr. Edinaja Rossija), quo officio a die 26 Maii anni 2012 functus est. Postero die minister primus Foederationis Russicae factus est. Die 4 Martii 2012 iterum praeses Russiae electus est, die 7 Maii eodem anno inauguratus. Die 18 Martii 2018 denuo praeses foederationis Russicae electus, die 7 Maii eiusdem anni inauguratus est.

Ex anno 2014, cum Crimaea paeninsula Putin iussu contra ius internationale cum Russia coniungeretur, relationes inter Russiam ac civitates occidentales difficillimae factae sunt. Praesidi Russico crimini datur pacem in Europa in periculum adducere ac bellum "hybridum" "trollis" incursionibusque in interrete, vi noxia ad suffragia conferenda, insidiis contra adversarios paratis (ut puta Skripal et Navalnyj) gerere. Mense Februarii 2022 Putin, iterum ut videtur contra ius internationale, Ucrainam capi iussit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Polyakova, Alina, et al. 2017. The Kremlin's Trojan Horses. Vasingtoniae: Atlantic Council. PDF.
  • Roth, Andrew. 2020. "Putin's ministers were not told of resignation plans in advance." The Guardian, 16 Ianuarii 2020.Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Putin spectant.
Incubator-logo.svg Lege Βλαδιμίρος Πούτιν ("Vladimirus Putin") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Notae[recensere | fontem recensere]