Erhardus Hübener

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Erhardus Fridericus Iulius (Theod. Erhard Friedrich Julius) Hübener (natus 4 Augusti 1881 vico Tacken (Brandenburgum), mortuus 3 Iunii 1958 oppido Bad Salzuflen (Rhenania Septentrionalis-Vestfalia)) vir publicus Germaniae et sodalis primo DDP, deinde LDPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius pastor protestans fuit. Anno 1901 maturitatem adeptus est et deinde Kieliae et Berolini oeconomiae studebat atque anno 1905 doctor promotus est. Deinde mercator laborabat et Bello Orbis Terrarum I dux militum interfuit. Ab anno 1919 in administerio Borussiae commercii minister publicus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hübener, qui aber anno 1919 sodalis DDP erat, anno 1922 praepositus vicarius et anno 1924 praepositus (Landeshauptmann) provinciae Borussicae Saxoniae electus est. Hoc munere fungens terram novam foederalem Saxoniam-Anhaltinum proposuit, sed frustra. Anno 1930 iterum electus est, sed anno 1933 a Nazistis magistratu dimissus est.Cum inter dictaturam Nazistarum e vita publica se recessisset, post Bellum Orbis Terrarum II finitum ab auctoritatibus Unionis Sovieticae, quae hanc partem Germaniae occupaverant, iterum praepositus provinciae Saxoniae factus est. 3 Decembris 1946 praeses ministrorum Saxoniae-Anhaltini novae terrae e provincia creatae electus est. Cum magistratu fungeretur, semper contra Germaniam inter victores divisam certabat, sed frustra: Neque praesides ministrorum occidentalium Zonarum neque Unio Sovietica eum hoc consilio adiuvabant. Praeterea hoc tempore nova dictatura SED in oriente parte Germaniae orta est: Multi ministri factionum liberalium et CDU a communistis dimissi sunt. Itaque Hübener 1 Octobris 1949 se e vita publica recessit.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Hübener nunc professor administrationis universitatis Salinarum Saxonicarum factus est. Anno 1958 ad curationem iter in partem occidentalem Germaniae fecit et ibi 3 Iunii 1958 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]