Jump to content

Ruricus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ruricus
Res apud Vicidata repertae:
Ruricus: imago
Ruricus: imago
Nativitas: 830;
Obitus: 879; Novogardia Magna

Familia

Coniunx: Efanda
Proles: Inguarus
Familia: Rurici domus
Ruricus in libro Царский титулярник (1672)

Ruricus (Ruthenice antique: Рюрикъ; natus circa 830, mortuus circa 879) ex annalibus est primus Novogardiae dux et conditor dynastiae Ruricidarum[1], ducum Rutheniae, Varegus genere.

Testimonium chronicale de Rurico

[recensere | fontem recensere]

Ex annalibus Ruthenicis, saeculo XII Kioviae scriptis, anno mundi 6367 (a.D. 859) Varegi, seu Waregi (quod verbum, sententia praevalenti sed non sola, Vicingos denotat), tributum ceperunt ex gentibus dicebantur Čjudʹ, Slověni, Merę et Kriviči (Ruthenice antique: Чюдь, Словѣни, Мерѧ, Кривичи – ex quibus, iudicio scientiae nostri temporis, prima et tertia gentes Finnicae, secunda et quarta Slavi sunt), quarum terrae nunc in Russia et partim in Ruthenia Alba sunt. Gentes illae anno mundi 6370 (a. D. 862) Varegos exturbaverant, sed quo facto bella intestina habuerunt, pro quorum remissione ducem invenire voluerunt. Quarum repraesentes idcirco ultra mare allati sunt ad Varegos gentis Rusʹ (Русь, cuius nominis versiones Latinae sunt Rugi, Russi, Rutheni), quos quaesiverunt duces illarum fieri.

Ob id tres fratres, quorum primarius fuit Ruricus, alius Sineusʺ (lingua Ruthenica vetere: Синеоусъ, in Rerum Moscoviticarum Commentariis Sigismundi de Herberstein Sinaus et in Lexico Universali Iohannis Hofmanni Scianus vocatur) et tertius Truvorʺ (lingua Ruthenica vetere: Труворъ, a Herberstein Truwor et a Hofmanno Truborus nominatur), "cum generibus suis" in terram invitatorium suorum venerunt et totos Varegos gentis Russorum (Ruthenorum) secum adduxerunt. Ex Varegis illis terra Russica (Ruthenica), Latine Russia seu Ruthenia dicitur, nomen suum accepit. Sineusʺ et Truvorʺ mortui sunt post annum secundum, quam adventus illorum fuerat, et Ruricus solus dux terrae illius factus est. Dux ille sedem suam initio Ladogae, dein Novogardiae habebat. Procuratores suos assignavit in urbes, illi dediticias (quae fuere Polotia Rutheniae Albae nostri temporis et Rostovia, Bielozera, Muromia certaequae aliae urbes Russiae hodiernae).

Anno mundi 6387 (anno 879), Ruricus mortuus est. Defectus aetatis plenae Rurici filii Inguari (vulgo Igor, seu a nonnullis Graecorum historicis Inger vocati) causa, Helgus (vulgo Oleg, gentilis monarchae vita defuncti) factus est dux Ruthenorum.

Opiniones historicorum de Rurico

[recensere | fontem recensere]

Opiniones in relatione ad narrationem chronicalem de Rurico et invitatione Varegis etiam inter se differunt. Nonnulli id, quod in annalibus scriptum est, credunt. Certi ex illis putant Varegos a Rurico ductos conditores regni Ruthenici (Russici) esse. Sed iudicio aliorum Varegi usurpaverunt dominationem in regno, quod iam exsisterat; postmodo fabula de vocatione illorum scripta est pro praeconio ducum Rutheniae, qui ex Varegis geniti sunt. Et Ruricus fortasse fictus est.

  1. De nomine: Ioannis Ludovici Godofredi Archontologia cosmica sive Imperiorum, regnorum, principatuum, rerumque publicarum omnium per totum terrarum orbem commentarii luculentissimi... Francofutri ad Moenum 1628, p. 468. (Textus apud Google Books).

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ruricum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •