Latinitas nondum censa

Rostovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Rostovia (discretiva)

Ростов
Vexillum Rostoviae Insigne Rostoviae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Rostow,[1] Rostovium,[2] Rosthovia[3]

Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 862
Res geographicae
Area
 - tota


32 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
30 824
963,25 incolae/km²
Coordinata 57° 11′ 00″ Sept., 39° 25′ 00″ Ort.
Altitudo 100 m
Situs interretialis: http://www.admrostov.ru/

Rostovia[4] (Russice Ростов, tr. Rostov), etiam Rostovia Magna (Russice Ростов Великий, tr. Rostov Velikij) vocatur, urbs est in regione Iaroslaviensi Russiae, ad lacum Nero sita. Urbi multa monumenta historica architecturae adsunt. Rostovia nonnullas officinas habet atque stationem ferriviariam nomine "Rostovia Iaroslaviensis" (Russice Ростов Ярославский, tr. Rostov Jaroslavskij). Circa 31 milia hominum urbem incolunt (anno 2015).

Historia[recensere | fontem recensere]

Cremlinum Rostoviae, saeculo septindecimo ut habitatio metropolitae constructum

Rostovia est antiqua: annus eius mentionis primae in chronica est 862. Maximi valoris urbs Rutheniae euroborealis erat. Ad annum 1125, fuit metropolis ducatus, qui in interamnio Rhae et Occae saeculis decimotertio decimo exsistebat, et cuius capita dein fuerunt Susdalia et, ab anno 1157, Volodimiria. Anno 1207, Rostovia facta est caput ducatus sui iuris. Anno 1238, expugnata est a Mongolo-Tartaris. Anno 1474, ducatus Moscoviensis Rostoviam adiunxit. Anno 1608, urbs destructa est a copiis Poloniae Lituaniaeque (quae invasio hostium fuit ultima in historia Rostoviae).

Annis 15891788, Rostoviae erat sedes metropolitae. Urbs olim fuit valens commercii sedes (saeculis duodevicensimo undevicensimoque mercatus celeber ibi exsistebat), saeculo undevicensimo etiam holitoriae culturae Russicae sedes.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam spectant.