Latinitas nondum censa

Ducatus Smolenscensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ducatus Smolenscensis
Res apud Vicidata repertae:
Continens: Europa

Ducatus Smolenscensis[1] (Russice Смоленское княжество, tr. Smolenskoe knjažestvo) fuit ducatus Ruthenicus in territorio ad fluxum superiorem Danapris, metropolim habens Smolenscum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ducatus Smolenscensis factus est independens circa annum 1130, cum nepote Vladimiri Monomachi Rostislao duce. Regimen Rostislai, quod ab anno 1127 ad annum 1157 duravit, fuit tempus potestatis maximae pro Ducatu Smolenscensi. Fine saeculi duodecimi, cum nepotibus Rostislai ducibus, Ducatus Smolenscensis divisus est in ditiones nonnullas, et initio saeculi quindecimi a duce Vitoldo Lituanico occupatus est. Terrae Smolenscenses factae sunt pars Magni Ducatus Lituaniae. Smolenscum et territorium priscum Ducatus Smolenscensis omnino ad Russiam adiuncta sunt secundum pacificationem Andrusoviensem anni 1667.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Ducatus Smolenscensis": [1], [2], [3], [4], [5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatum Smolenscensem spectant.