Latinitas nondum censa

Ducatus Resaniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ducatus Resaniensis
Res apud Vicidata repertae:
Continens: Europa
Caput: Resania Vetus, Resania

Gubernium

feudal monarchy

Populus

Tabula aut despectus

Ducatus Resaniensis: situs

Ducatus Resaniensis[1] (Russice Рязанское княжество, tr. Rjazanskoe knjažestvo) fuit ducatus feudalis Ruthenicus, metropolim habens initio Resaniam Veterem, dein Pereaslaviam Resaniensem.

Insigne Ducatus Resaniensis

Historia[recensere | fontem recensere]

Ducatus Resaniensis a terra Muromo-Resaniensi separatus est post mortem ducis Iaroslai Sventoslai filii anno 1129. Medio saeculi duodecimi contra Ducatum Rostoviae et Susdaliae luctare incepit. A fine duodecimi – initio tredecimi ad mortem ducis Volodimiriensis Vsevolodi, 'Nidus Magnus' cognominati, Ducatus Resaniensis e Volodimiria dependebat. Invasio Mongolo-Tatarica Ducatu Resaniensi eversiones multas affecit. Fine saeculi quattuordecimi Ducatus Resaniensis denuo vires sumpsit, connectiones eius oeconomicae politicaeque cum aliis terris Rutheniae, Orda Aurea et Lituania extensae sunt. Eodem saeculo terrae ad Occam fluvium adiacentes ad cursum superiorem fluvii illius ad Ducatum Resaniensem adiunctae sunt. Post conflicta nonnulla relationes pacificae cum Moscovia statutae sunt, a matrimonio ducis Theodori Resaniensis et filiae ducis Demetrii Moscoviensis subnexae. Saeculo quindecimo Ducatus Resaniensis in clientelam Moscoviae venit. Cum Anna Basilii filia, Ioannis III Moscoviensis soror, ducissa Resaniensis fuit (ab anno 1464), affectiones pro separatione in Ducatu Resaniensi auctae sunt, post mortem ducissae illius (anno 1501) valde diminutae. Anno 1520 dux Ioannes Resaniensis a magno duce Basilio III Moscoviensi a potestate submotus est, et circa annum 1521 Ducatus Resaniensis omnino ad Moscoviam adiunctus est.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatum Resaniensem spectant.