Ducatus Pscoviensis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Ducatus Pscoviensis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Caput: Pscovia

Gestio

mixed government

Populus

Tabula aut despectus

Ducatus Pscoviensis: situs
Ducatus Pscoviensis: situs
Res publica Pscoviensis anno 1400

Ducatus Pscoviensis[1] seu Plescoviensis[2] (Russice Псковское княжество, tr. Pskovskoe knjažestvo) erat terra ad Velicam fluvium lacumque Peipus, metropolim habens Pscoviam (Plescoviam).

Historia[recensere | fontem recensere]

Bestia in sigillo rei publicae Pscoviensis picta

Terra Pscoviensis, dein res publica Pscoviensis (Russice Псковская республика, tr. Pskovskaja respublica) facta, initio ad rem publicam feudalem Novogardiensem pertinebat. Anno 1137 Vsevolodus Mstislai filius, dux Novogardiensis inter annos 1117 et 1136 et dux Pscoviensis annis 11371138, ducatum Pscoviensem sui iuris condidit. Ab anno 1265 ad annum 1299 dux Pscoviensis fuit Timotheus (Daumantas), Lituanicus, qui anno 1263 in conspiratione contra Mendogum (Mindaugas), ducem Litianiae, participaverat, et vindictam filii eius cursu Pscoviam effugit. Timotheus, qui annis 12811299 etiam dux Polotiensis erat, victorias contra feudales Lituanicos (annis 1266 et 1267) atque equitos Livonicos (annis 1268, 1269 et 1299) expedivit, Pscoviam muro novo lapidaeo fortificavit. Anno 1348 independentia rei publicae Pscoviensis de iure recognita est a Novogardia Magna. Anno 1510 res publica Pscoviensis autem omnino ad regnum Russicum adiuncta est. Dein, iam saecula post, Ducatus Pscoviensis (Plescoviensis) inter partes Russiae ("Moscoviae") numerabatur.[1][2]

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Ducatus (res publica) Pscoviensis (Russice)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Pscoviensem spectant.