Roman numeral 10000 CC DD.svg

Solstitium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Solstitium aestivum in hemisphaerio australe et brumale sive hibernum in hemisphaerio septentrionale.

Solstitium vel solstitialis dies est dies aut longissimus aut brevissimus anni. Unum solstitium, quod est in hemisphaerio septentrionali altum et aestivum, in hemisphaerio australe autem humile et hibernum vel brumale, fit 21 Iunii, diesque est longissimus in hemisphaerio septentrionali, brevissimus autem in hemisphaerio australi. Alterum, quod est in hemisphaerio septentrionali humile et brumale, in hemisphaerio australe autem altum et aestivum, fit 21 Decembris, diesque est brevissimus in hemisphaerio septentrionali, longissimus autem in hemisphaerio australi.[1]

Cum solstitium est aestivum in hemisphaerio septentrionali, sol stat in caelo in suo cursu ecliptico in puncto quod dicitur aestivum, punctum brumale est illum punctum in linea ecliptica quo sol stat eo solstitio quod est brumale in hemisphaerio septentrionale. Nostra aetate punctum aestivum iacet in constellatione tauri, brumale autem sagittarii. Inde a tribus milibus annorum punctum brumale adhuc in constellatione capricorni iacebat et aestivum in constellatione cancri. Quare circuli tropici usque ad nostram aetatem nomina habent de capricorno et de cancro.

Linea recta quae ambo puncta iungit solstitialis vocatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]