Festivus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pertica Festivi.

Festivus (a festo, festivo) est profanus dies festus die vicesimo tertio Decembris celebratus ut "alia via" temporis ferialis celebrandi, sine commercialismo et incommodis acceptis.[1] Festivus, a Daniele O'Keefe scriptore Americano excogitatus, in culturam popularem introductus est a Daniele filio, ludorum scaenicorum scriptore pro? Seinfeld serie televisifica,[2][1] ut pars cuiusdam narrationis comicae. Celebratio huius diei festi, ut Seinfeld ostendit, Perticam Festivi comprehendit, merum aluminio inornato truncum, mores quoque sicut Querelas Enumerandas,[3] Facinora Roboris,[4] et res facile explanatas Miracula Festivi appellatas.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primus Festivus factus est mense Februario 1966, ut celebratio O'Keefe senioris primae congressionis cum Debora, uxore futura,[1] sed nunc die 23 Decembris celebratur, ut in "The Strike," programmate Seinfeld diei 18 Decembris 1997 depictus.[2] Secundum O'Keefe, nomen Festivi "tantum in caput ingressum est."[5][1]

O'Keefe senior, in libro Stolen Lightning: The Social Theory of Magic (1982), ritus et eorum significationes sociales explanat—thema ad mores Festivi pertinens.[6]

"Happy Festivus," opus acu in yarmulke pictum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Salkin, Allen (19 Decembris 2004). "Fooey to the World: Festivus Is Come". The New York Times .
  2. 2.0 2.1 "Festivus for the rest of us". LJWorld .
  3. Anglice: Airing of Grievances.
  4. Anglice: Feats of Strength.
  5. Anglice "just popped into my head."
  6. O'Keefe (1982). Stolen Lightning: A Social Theory of Magic. ISBN 0-8264-0059-0 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mikkonen, Ilona, et Domen Bajdeb. 2013. Happy Festivus! Parody as Playful Consumer Resistance. Consumption Markets & Culture 16(4): 311–37. doi:10.1080/10253866.2012.662832.
  • Nelson, Mark. 2015. Festivus! The Book: A Complete Guide to the Holiday for the Rest of Us. San Bernardino Californiae: CreateSpace, San Bernardino. ISBN 978-1-5115-5639-2.
  • O'Keefe, Dan. 1982. Stolen Lightning: A Social Theory of Magic. ISBN 0-8264-0059-0.
  • Shouse, Erica, et Bernard Timberg. 2012. A Festivus for the Restivus: Jewish-American Comedians Respond to Christmas as the National American Holiday. Humor 25(2): 133–53. doi:10.1515/humor-2012-0008.
  • Salkin, Allen. 2005. Festivus: The Holiday for the Rest of Us. Grand Central Publishing. ISBN 978-0-446-69674-6.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!