Maulid

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nundinae Sekaten, celebrationis Maulid quae septem dies in Indonesia durat.
Festum Garebeg Maulid Yogyakartae in Iava Indonesiae celebrat.
Homines Maulid celebrant, Shaykh Sufi Riaz Ahmed Naqshbandi Aslami curante, 2007.
Vexillum salutationes Maulid Dar es Salaam in urbe Tanzaniae fert.

Maulid[1] (Arabice مَولِد النَّبِي mawlidu n-nabiyyi 'dies natalis prophetae'; aliquando sermone quotidiano simpliciter مولد mawlid, mevlid, mevlit, mulud; aliquando ميلاد mīlād) est ritus diei natalis prophetae Mahometi, saepe celebratus die duodecimo Rabi' al-awwal, tertii mensis in calendario Islamico. Dies duodecimus Rabi' al-awwall est tempus populo gratissimum ex multis diebus dies natalis relatis; praeterea, dies duodecimus Rabi' al-awwal est solus dies mortis relatus.[2]

Observantia Maulid aevo primorum quattuor calipharum Islamicorum coepit, rectorum qui apud Sunnos erant caliphae probe ducti.[3] Celebratio huius diei natalis a Fatimidis continuata est, et in terris in eorum dicionem redactis celebrabatur.[4] Imperium Ottomanicum id festum publicum anno 1588 declaravit.[5] Nomen proprium Maulid in nonnullis regionibus mundi adhibetur, sicut Aegyptus, ritus natales aliorum personarum religiosorum historicorum, sicut sancti Sufistici, significans.

Plurimae sectae religionis Islamicae commemorationem diei natalis Mahometi approbant,[6][7] sed nonnullae, inter quas Wahhabismus, Salafismus, Deobandismus, et motus Ahmadiyya, hanc commemorationem improbant, quam novitam religiosam non necessariam (bid'ah vel bidat) appellant.[8][9]

Maulid festum nationale agnoscitur in plurimis civitatibus orbis terrarum ubi Musulmani sunt maior pars, Arabia Saudiana et Quataria exceptis, quia Wahhabistica et Salafistica publice sunt.

Vide etian[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hal tersebut disampaikannya pada acara Maulid Nabi Muhammad SAW dan Dies Natalis ke 6, Balai Layanan Umum Daerah RSUD Idi, Kamis 12 Maret 2014." "Rocky Minta Petugas Medis RSUD Idi Bekerja Disiplin," The Atjeh Post, 13 Martii 2014.
  2. De natalitione prophetae.
  3. Maulid in Africa.
  4. Origines diei natalis prophetae.
  5. De Maulid Ottomanico.
  6. Schussman 1998.
  7. Zaid Shakir, De celebratione.
  8. Mufti Muhammad ibn Adam, Hanafi.
  9. Sheikh Muhammed Salih Al-Munajjid.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Encyclopædia Britannica. 2007. Mawlid. Encyclopaedia Britannica.
  • Fuchs, H., et J. Knappert. 2007. Mawlid (a.), or Mawlud. Encyclopedia of Islam. Ed. P. Bearman, T. Bianquis, C. E. Bosworth, E. van Donzel, et W. P. Heinrichs. Brill. ISSN 1573-3912.
  • Kaptein, N. J. G. 1993. Muhammad's Birthday Festival: Early history in the Central Muslim Lands and Development in the Muslim West until the 10th/16th century. Leiden: Brill. ISBN 978-90-04-09452-9.
  • Kaptein, N. J. G. 2007. Mawlid. Encyclopedia of Islam. Ed. P. Bearman, T. Bianquis, C. E. Bosworth, E. van Donzel, et W. P. Heinrichs. Brill.
  • Katz, Marion Holmes. 2007. The Birth of the Prophet Muḥammad: Devotional Piety in Sunni Islam. Routledge. ISBN 978-90-04-09452-9.
  • Schussman, Aviva. 1998. The Legitimacy and Nature of Mawid al-Nabi: (Analysis of a Fatwa). Islamic Law and Society 5(2):214–234. doi:10.1163/1568519982599535.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Hagen, Gottfried. 2014. Mawlid (Ottoman). In Muhammad in History, Thought, and Culture: An Encyclopedia of the Prophet of God. 2 vol. Ed. C. Fitzpatrick et A. Walker. Barbaropoli: ABC-CLIO.
  • Malik, Aftab Ahmed. 2001. The Broken Chain: Reflections Upon the Neglect of a Tradition. Amal Press. ISBN 095405440.
  • Picken, Gavin. 2014. Mawlid. In Muhammad in History, Thought, and Culture: An Encyclopedia of the Prophet of God. 2 vol. Ed. C. Fitzpatrick et A. Walker. Barbaropoli: ABC-CLIO.
  • Tahir-ul-Qadri, Muhammad. 2014. Mawlid al-Nabi: Celebration and Permissibility. Minhaj-ul-Quran Publications. ISBN 978-1-908229-14-4.
  • Ukeles, Raquel. 2010. The Sensitive Puritan? Revisiting Ibn Taymiyya's Approach to Law and Spirituality in Light of 20th-century Debates on the Prophet's Birthday (mawlid al-nabī). In Ibn Taymiyya and His Times, ed. Youssef Rapport et Shahab Ahmed, 319–337. Karachi: Oxford University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide natalitionem prophetae apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Maulid spectant.