Uterus
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Uterus | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A09.1.03.001 | |
Anatomia macroscopica | ||
Uterus hominis. |
Uterus (-i, m.) sive uter[1][2] (-tri, m.) sive metra[3][4][5] (e verbo Graeco μήτρα) sive hystera[6][5] (e verbo Graeco ὑστέρα) sive delphys[5] sive vulva[6][2] sive volva[2] seu matrix[6][3][2] est organum muliebre plurimorum mammalium, sicut et feminae. Terminus caudalis, cervix nominatum, in vaginam aperitur; terminus cranialis, fundus appellatum, ad ambas tubas uterinas ducit. Uterus a parametriis in pelve figitur.
Providentia vasalis[recensere | fontem recensere]
Providentia arterialis[recensere | fontem recensere]
Arteria principalis uterum sanguine arteriali providens est arteria uterina, per anastomoses etiam per arteriam ovaricam.
Graviditas[recensere | fontem recensere]
Commentatio principalis: Graviditas
Uterus accepit blastocystim, quae ad parietem adhaeret. Ex blastocysti embryo, denique fetus procedit. Postremo uterus parvulum maturum per vaginam parit. Massa uteri humani ad partum est 1.2 kg.
Formatio deciduae (decidualizatio)[recensere | fontem recensere]
In mammalia cum placentis haemochorialibus (ut in muribus, hominibus), mature in graviditate textus uterinus transiens, decidua vocitatur, in utero gratia hormontis progesteroni (P4) formatur. "Placenta haemochorialis" uterum strata inter sanguinem maternalem et embryonem (trophoblastum cum blastocysti intus) generare significat. Haec decidua tota in graviditate in utero maneat et denique sub partu expulsetur[7]. Vocantur deciduae partes decidua basalis (vel placentalis), quae nexa est cum trophoblasto, et decidua capsularis, quae blastocystim (embryonem) circumcingit.
Mala et morbi uteri[recensere | fontem recensere]
Exempla sunt:
- Adenomyosis / endometriosis — textus endometrii extra uterum
- Amenorrhoea — Absentia menstruorum
- Adhaesiones intrauterinae (syndroma Ashermaniense, atresia uterina, endometrium sclerotica) — textus cicatricus in utero
- Carcinoma cervicis uteri
- Carcinoma corporis uteri
- Dysmenorrhoea - Dolores uterini secundum menstrua
- Endometritis — inflammatio strati inferioris (endometrii) uterini
- Fibroida — neoplasmata benigna
- Haematometra — accumulation sanguinis in utero
- Hyperplasia endometrii — Incrementum numerus cellularum (hyperplasia) endometrii
- Leiomyoma uteri — Tumor benignus textus muscularis uteri
- Malformationes uterinae — e.g. uterus arcuatus, uterus bicornis, uterus didelphys, uterus septus
- Myeometritis — inflammatio textuum muscularium uteri
- Prolapsus uteri — descensus uteri trans orificium vulvae
- Pyometra — infectio uteri
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (ed. 2). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press
- ↑ 3.0 3.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gotingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung
- ↑ Foster, F.D. (1891-1893). An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages. Novi Eboraci: D. Appleton and Company
- ↑ 5.0 5.1 5.2 Kossmann, R. (1895). Die gynäcologische Anatomie und ihre zu Basel festgestellte Nomenclatur. Monatsschrift für Geburtshülfe und Gynaekologie, 2 (6), 447-472
- ↑ 6.0 6.1 6.2 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Lipsiae: F. Thomas
- ↑ Lima P. D., Zhang J., Dunk C., Lye S. J., Croy B. A. (Nov 2014). "Leukocyte driven-decidual angiogenesis in early pregnancy". Cellular & molecular immunology 11 (6): 522-37
![]() |
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |