Adventus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tertia Adventus dominica, tres cerei lucent.

Adventus (-us, m.) est tempus liturgicum, quod festam Nativitatis Iesu Christi antecedit.

Tempus Adventus ex dominicis quattuor constat: in parte prima, adventus gloriosus Domini Iesu Christi cogitatur; ex die 17 Decembris primum adventum recordantur, et usque ad 23 decembris in celebratione vesperae hae antiphonae sollemnes ad cantum Magnificat cantantur incipientes voce o:

  • 17 decembris: O sapientia
  • 18 decembris: O Adonai
  • 19 decembris: O radix Jesse
  • 20 decembris: O clavis David
  • 21 decembris: O oriens
  • 22 decembris: O rex gentium
  • 23 decembris: O Emmanuel

Violaceus color proprius temporis Adventus est praeter dominicam tertiam, quae "Gaudete" dicta est: hac in die colore roseo uti licet.

Tempus Adventus hodierno sensu saeculo septimo ortum est. Primum in ecclesia occidentali inter quattuor et sex adventus dominicae erant usque ad papam Gregorium Magnum, qui quattuor dominicas constituit. Hic numerus a papa Pio V denique sancitus est.

In ecclesiis orientalibus usque ad hoc tempus, sex adventus dominicae sunt, quae hodiernis temporibus illic etiam nonnumquam adventus corona sex cereis praedita celebrantur.

Et in Ecclesia Catholica Romana et in ecclesiis Protestantium, Adventus tempus exordium anni ecclesiae definit. Finis temporis adventus est pridie Nativitatis.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad adventum spectant.