Iena

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tabula geographica
Insigne Ienae
Iena
Situs Ienae
Nomen Latinum: Iena
Nomen Theodiscum: Jena
Nomina Latina alia: Gena, Athenae ad Salam, Athenae Salanae, Ihena[1]
 
 
Forum mercaturae cum statua Ioannis Friderici Magnanimi, conditor universitatis
Jenamarktplatz.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Thuringia
Provincia:
Circulus urbanus: Iena
Coordinata geographica: 50° 55′ 37.94″ Sept., 11° 35′ 10.90″ Ort.
Altitudo: 155 supra mare
Area: 114.29 km²
Numerus incolarum: 102752 (tempus 2007-12-31)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:

* Lugoj Vexillum Romaniae Romania, usque ab 1983
Numerus cursualis: 07701–07751
Praefixum telephonicum: 03641
Nota autocineti: J
Nota magistratus communalis: 16 0 53 000
UN/LOCODE: DE GEA
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 24 regiones cum 41 partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Am Anger 15
07743 Jena
Pagina interretialis: [www.jena.de]
Res politicae
Magister civium superior: [[Albrecht Schröter]] (SPD)
Media Iena et turris universitatis

Iena (-ae, fem.) est urbs Thuringiae, et quidem incolarum numero secunda eius terrae urbium, cuius anno 1182 in tabula quadam prima mentio facta est. Flumen Sala per urbem fluit. Prope hanc urbem magno et claro proelio Napoleo imperator anno 1806 exercitum Prussicum vicit. Iena amplissima universitate gaudet, ubi, postquam anno 1548 condita est, multi et praeclari homines student et studuerunt. Anno 1975 numerus incolarum centena milia superavit. Comarchus Ienensis electus est Albrecht Schröter anno 2006.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne urbis angelum argentea et caerulea veste indutum aureisque capillis, nimbo, lorica, galea, alis ornatum habet. Qui dextra sua hastam fauci draconis immittit viridis coloris, quem laevo pede premit. Sinistra autem angelus scutum aureum tenet, in quo leo ater. In imo insigni minus scutum videtur argenteum, in quo uva caerulea.

Septem miracula Ienae[recensere | fontem recensere]

In urbe laudantur sic dicta septem miracula Ienensia, quae his versibus heroicis enumerantur:

Ara, caput, draco, mons, pons, vulpecula turris,
Weigeliana domus: septem miracula Ienae.

Altissima turris universitatis est, quam temporibus rei publicae democraticae, quae dicebatur, erexerunt.

Homines[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Ἰένα ("Iena") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam