Jump to content

Constantius II

E Vicipaedia
Constantius II

Flavius Iulius Constantius, dictus Constantius II (natus 7 Augusti 317 Sirmii, mortuus 3 Novembris 361 in vico Mopsucrenae apud Tarsum), fuit Imperator Romanus ab 9 Septembris 337 usque ad mortem.

Familia et Iuventus

[recensere | fontem recensere]

Sirmii natus est, filius imperatoris Constantini I et Faustae. 8 Novembris 324 Nicomediae Constantius, fratres sui (Constantinus II et Constans) et anno 335 Flavius Dalmatius Caesares a Constantino facti sunt. Praeterea sorores habuit Helenam, quae Iuliano Caesari, atque Constantinam, quae Constantio Gallo Caesari nupsit. Anno 326 Constantius una cum Constantino primo consulatum gessit, anno 329 secundum.

Ter Constantius uxorem duxit: Primam anno 335 vel 336 filiam Flavii Iulii Constantii ignoti nominis; secundam circa annum 353 Eusebiam filiam Flavii Eusebii consulis anni 347 duxit, quae circa annum 360 orba mortua est. Tertia uxor Faustina erat, e qua Constantius filiam Constantiam habuit, quae Gratiano imperatori nupsit.

Constantinus mortuus est 22 Maii 337, et Constantinus II, Constans, et Constantius II (Dalmatius necatus est) ei in imperio successerunt (9 Septembris).

Postquam Constantinus a Constante (340) et Constans a Magnentio usurpatore (350) necati fuerunt, Constantius solus imperator fuit. Gallum patruelem suum Caesarem Orientis creavit (15 Martii 351). Propter mores asperos eum anno 354 deposuit atque Flavium Claudium Iulianum alterum patruelem Caesarem fecit atque in Galliam misit, ubi Germani barbari incursionem faciebant. Februario anni 360 milites Iuliani Lutetiae eum Augustum proclamaverunt. Aliquot mensibus inter imperatores de pace agebatur, sed anno 361 ambo bellum civile parabant. Sed antequam pugnae coeperunt, Constantius II morbo affectus mortuus est. Iulianus eius successor factus est.

Nexus interni

Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Iulius Iulianus et Sextus Anicius Faustus Paulinus II
Consul
326
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto VII
Successores:
Flavius Constantius et Lucius Valerius Maximus Basilius
Antecessores:
Flavius Ursus et Flavius Polemius
Consul
339
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constante Augusto
Successores:
Septimius Acindynus et Lucius Aradius Valerius Proculus
Antecessores:
Antonius Marcellinus et Probinus Petronius
Consul
342
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constante Augusto II
Successores:
Marcus Maecius Memmius Furius Baburius Caecilianus Placidus et Flavius Pisidius Romulus
Antecessores:
Flavius Amantius et Marcus Nummius Albinus
Consul
346
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constante Augusto III
Successores:
Vulcacius Rufinus et Flavius Eusebius
Antecessores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus et Gaiso
  • in oriente: Post consulatum Sergii et Nigriniani
Consul
352
cum
Flavio Claudio Constantio Caesare
Successores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
Antecessores:
* in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus
Consul
353
cum
Flavio Claudio Constantio Caesare II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III
Antecessores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
Consul
354
cum
Flavio Claudio Constantio Caesare II
Successores:
Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus
Antecessores:
Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus
Consul
356
cum
Flavio Claudio Iuliano Caesare
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IX et Flavius Claudius Iulianus Caesar II
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar
Consul
357
cum
Flavio Claudio Iuliano Caesare II
Successores:
Censorius Datianus et Neratius Cerealis
Antecessores:
Flavius Eusebius et Flavius Hypatius
Consul
360
cum
Flavio Claudio Iuliano Caesare II
Successores:
Flavius Taurus et Flavius Florentius