Vulcacius Rufinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vulcacius Rufinus (natus quando sit, nescimus, mortuus est anno 368) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Soror eius Galla erat, uxor prima Flavii Iulii Constantii et mater Galli Caesaris[1]. Frater alter Neratius Cerealis vir publicus erat, qui anno 358 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fuit Pontifex maximus, consularis Numidiae, comes ordinis primi intra consistorium regnante imperatore Constante I vel Constantio II, a die 5 Aprilis 342 comes per orientem Aegypti et Mesopotamiae per easdem vice sacra iudicans, praefectus praetorio Italiae annis 344 - 347. Annis 347 - 352 praefectus praetorio Illyrici erat. Hoc tempore ab usurpatore Magnentio cum aliis ad imperatorem Constantium II missum est, sed non ut alii captus est, sed in officio manere potuit. Magnentio mortuo praefectus praetorio Galliarum nominatus est, sed post casum Constantii Galli ut propinquus eius depositus est[2]. Annis 365 - 368 praefectus praetorio Italiae, Galliarum Africae erat et magistratu fungens mortuus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus XIV 11,24
  2. Ammianus Marcellinus XIV 10, 2-4
  3. op. cit. XXVII 11,1


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus III
Consul
347
cum
Flavio Eusebio
Successores:
Flavius Philippus et Flavius Salia