Jump to content

Gaiso

E Vicipaedia

Gaiso (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) dux militum Romanus saeculi quarti fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Gaiso dux equitum Magnentii fuit, qui anno 350 purpuram sumpserat et Constantem imperatorem occidentis pepulerat. Quem in Hispaniam fugientem Gaiso persequebatur et in montibus Pyrenaeis apud oppidum Helenam die 18 Ianuarii 350 cepit atque necavit[1]. Anno 351 una cum Magnentio consul factus est, sed in oriente imperii, ubi frater Constentis Constantius II rexit hi consules non agnoti sunt. Forsitan in Pugna apud Mursam die 28 Septembris 351 necatus est.

  1. Zosimus, Historia Nova, II 42,5


Antecessores:
Flavius Sergius et Flavius Nigrinianus
Consul
351
cum
Magnentio Augusto
  • in oriente: Post consulatum Sergii et Nigriniani
Successores:
* in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus