Marcus Maecius Memmius Furius Baburius Caecilianus Placidus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Maecius Memmius Furius Baburius Caecilianus Placidus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Maecius corrector Venetiarum et Histriae Constantino I regnante, praefectus annonae Urbis sacrae cum iure gladii; comes primi ordinis Constantis I imperatoris, deinde comes Orientis Aegypti et Mesopotamiae, tum iudex sacrarum cognitionum anno 340/341, praefectus praetorio Italiae 342 - 344. Constans eum nominaverat postquam Constantinum II vicit. Anno 343 consul erat cum Flavio Romulo. Anno 346/347 praefectus urbi Romae erat. Fuit pontifex maior, augur publicus p.R. Quiritum et sodalis collegii quindecemvirorum sacris faciundis. Atque patronus oppidi Puteolorum erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus III et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus II
Consul
343
cum
Flavio Pisidio Romulo
Successores:
Flavius Domitius Leontius et Flavius Sallustius Bonosus