Flavius Constantius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Constantius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator ac vir publicus Romanus tertii et quarti saeculi fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Flavius Constantius fortasse fuit, qui anno 316 legatus Constantini I Augusti cum Licinio imperatore de pace frustra agebat[1]. 16 Decembris 324 - 24 Iunii 327 praefectus praetorio per Orientem imperatoris Constantini I erat et Antiochiae sedem habebat. Anno 327 consulatum gessit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anonymus Valesianus 14
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 146


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VII et Flavius Iulius Constantius Caesar
Consul
327
cum
Lucio Valerio Maximo Basilio
Successores:
Flavius Ianuarinus et Vettius Iustus