Faustina (imperatrix)
Appearance
Faustina (quando nata, quando mortua sit, nescimus) imperatrix Romana saeculi quarti fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]De eius origine nihil novimus. Constantius II imperator eam initio anno 361 post mortem Eusebiae tertiam uxorem duxit[1]. Constantius autem die 3 Novembris 361 mortuus est, antequam Faustina ei filiam Constantiam peperit. Anno 365/366 Procopius usurpator Procopius Faustinam et Constantiam puellam incolis Constantinopolis demonstravit, ut appareat imperator legitimus[2]. Filia postea Gratiano Augusto nupsit et gentem Constantini I cum dynastia Valentiniani I consociavit[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 15,6
- ↑ Op.cit., XXVI 7,10
- ↑ Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIX 6,7