Nero Claudius Drusus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Herma Drusi. In Museis Capitolinis Romae servata.
Herma Drusi. In Museo Cinquantenarii Bruxellis servata.

Nero Claudius Drusus, vulgo Drusus maior (natus die 14 Ianuarii 38 a.C.n.; mortuus die 14 Septembris 9 a.C.n.), filius Liviae Drusillae, Augusti uxoris et Tiberii Claudii Neronis (eius primi mariti), antiquitate fuit vir publicus, miles Romanus, atque adeo futurorum imperatorum Tiberii frater, Claudii pater, Caligulae avus paternus, Neronis proavus maternus,

Pueritia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Tris menses ante Drusum natum, Livia Drusilla Octaviano pacta est, quo nupsit die 17 Ianuarii 38 a.C.n. Drusus a patre erudiebatur, sed post patre anno 34 vel 32 mortuo, in domo Octaviani vivebat. Octaviano suadente, anno 19 a.C.n. senatus iussit ut Druse quinque annos ante tempus cursum honorum incipere liceat.[1]

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quaestor anno 18, anno 16 a.C.n. in loco fratris Tiberii, qui in Galliam profectus erat, praetor fuit.[2] Anno 15, legatus Augusti pro praetore in Raetia pugnavit, quam in provinciam Romanam redegit. Ornamenta praetoria idcirco accepit. Anno 13, legatus Augusti Trium Galliarum censum habuit.[3] Apud Lugdunum, aram Romae et Augusti appellatam inauguravit.[4] Incursionibus Germanorum repulsis, in fines Usipetorum, Tencterorum, Frisiorum, Bructerorum, Chaucorum invasit.[5] Anno 12 a.C.n., Argentoratum castra militum ad Rhenum condidit, annoque exeunte Romam rediit. Anno 11, praetor urbanus fuit. Vere anni sequentis iterum Germanis bellum intulit,[6] cum "ornamenta triumphalia ovationem imperium proconsulare" acciperet. Tum etiam Tropaeum Drusi in Germania erexit. Anno 10 a.C.n., contra Chattos certavit, et cum Augusto et Tiberio Romam rediit.[7] Anno 9 a.C.n., consul ordinarius creatus, denuo in Germaniam profectus est, contra Chattos, Suebos, Marcomannos certavit, ad Albem pervenit, praesidia disposuit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Ab Albi anno exeunte rediens, ex equo cecidit, et in Castris Sceleratis mortuus est. Tiberius morientem convenit, et corpus Romam portavit. Cinis eius in Mausoleo Augusti sepultus est. Augustus et Tiberius orationes funebres habuerunt, populus in luctu fuit, Ovidius consolationem in Liviam composuit. Ei et liberis nomen Germanici datum est.[8] Arcus in Via Appia aedificatum, cenotaphiumque in ripa Rheni apud Moguntiacum erectum est.[9]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barrett, Anthony A. 2002. Livia: First Lady of Rome. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09196-6. Archivum.
  • Christ, Karl. 1956. Drusus und Germanicus: der Eintritt der Römer in Germanien. Paderborn: Schöningh.
  • Osgood, Josiah.2011. Claudius Caesar: Image and Power in the Early Roman Empire. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-88181-4/
  • Powell, Lindsay. 2011. Eager for Glory: The Untold Story of Drusus the Elder, Conqueror of Germania. Barnsleiae in Eboraco Meridiano: Pen & Sword Books. ISBN=978-1-84884-333-2.
  • Rich, J. W. 2020. “Drusus and the Spolia Opima.” The Classical Quarterly 49, no. 2 (10 Augusti): 544–55. JSTOR.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Neronem Claudium Drusum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LIV 10,4.
  2. Cassius Dio LIV 19,1.
  3. Cassius Dio LIV 25,1
  4. Suetonius Claudius II 1.
  5. Tacitus Annales IV 72,1.
  6. Tacitus, Annales I 56,1.
  7. Cassius Dio LIV, 36,3.
  8. Tacitus, Annales I 33,2
  9. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 15-16


Antecessores:
Quintus Aelius Tubero et Paullus Fabius Maximus
Consul
9 a.C.n.
cum
Tito Quinctio Crispino Sulpiciano
Successores:
Gaius Marcius Censorinus et Gaius Asinius Gallus