Selestadium

E Vicipaedia
Wikidata Selestadium
Res apud Vicidata repertae:
Selestadium: insigne
Civitas: Francia
Locus: 48°15′34″N 7°27′15″E
Numerus incolarum: 19 242
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Шлетштат, Sélestat, Schlettstadt

Gestio

Praefectus: Joseph-Benjamin Pennarun
Procuratio superior: Unterelsaß, Rhenus Inferior, Rhenus Inferior, Decapolis, arrondissement of Sélestat-Erstein

Geographia

Superficies: 44.4 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Ebersheim, Baldenheim, Castinetum, Novientum, Heidolsheim, Kintzheim, Mussig, Muttersholtz, Ohnenheim, Orschwiller, Scherwiller, Guémar, Saint-Hippolyte

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Grenchen, Caroloregium, Waldkirch, Dornbirn

Tabula aut despectus

Selestadium: situs
Synagoga

Selestadium,[1] (Francogallice Sélestat; Theodisce Schlettstadt) est oppidum praefecturae Rheni inferioris et ex anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata. Anno 2019 Selestadiensium numerus erat 19 242.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Selestadium media planitie Alsatiae ad Helelli ripam situm est ubi intervallum inter Vosegum montem et Rhenum angustissimum est (18 km). A septentrione Argentorato 42km distat, a meridie Colmaria 21 km, et Mulhusia 57 km. In regione inundabili Grand Ried dicta (hoc est 'Magna Harundo') iacet, ita ut olim antequam flumina canalizarentur saepe a vicinis aqua circumcluderetur. Qua de causa haec pars Alsatiae Langraben (Fossa) appellabatur, quia regionem velut in duas partes separatas dividebat. Nunc biodiversitatis causa regio humida (Illwald) ibi diligenter servatur[2]. Prope Selestadium rivus Giessen in Helellum influit.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Selestadadium una e sex subpraefecturis Rheni Inferioris est, item caput circumdarii Sélestat-Erstein et cantonis Sélestat (29 communia), item ab anno 1995 sedes communium communitatis 12 communia consociantis.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Recensio incolarum his duobus ultimis saeculis haec fuitː

1793ː6 907 1800ː7 464 1806ː8 068 1821ː9 070 1831ː9 646 1836ː9 700 1841ː8 634 1846ː9 844 1851ː10 365

1856ː9 950 1861ː10 184 1866ː10 040 1871ː9 307 1875ː9 088 1880ː8 979 1885ː9 172 1890ː9 418 1895ː9 304

1900ː9 336 1905ː9 699 1910ː10 604 1921ː9 943 1926ː10 165 1931ː10 959 1936ː11 363 1946ː10 722 1954ː11 705

1962ː13 818 1968ː14 635 1975ː15 248 1982ː15 112 1990ː15 538 1999ː17 179 2006ː19 459 2011ː19 181

2016ː 19 124 2019ː19 242

Ita numerus incolarum a secundo bello mundano paene duplicatus est. Antea multo tardius crescebat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca humanista interior.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Nummi Romani in loco inventi sunt: fortasse iam tum portus ad flumen Ellum erat. Certe nomen urbis octavo saeculo in litteris primo memoratur. Tum ad Alsatiae ducum rem familiarem pertinebat antequam abbatiae Murbacensi donaretur. Anno 775 Carolus Magnus natalicia Domini Selestadii celebravit, quod satis magnum vicum et praeclaram ecclesiam indicare videtur. Succedit aetas obscura.

Undecimo saeculo exeunte Hildegarda et Fridericus eius filius, e domo Staufica, ecclesiam ibi aedificarunt quam monachis Sanctae Fidei de Conques mox anno 1094 tradiderunt quia eorum abbatiam in itinere ad Compostellam admirati erant. Ita ecclesia Selestadiensis prioratus Benedictinus erat cuius monachi e Francia veniebant. Secunda parte duodecimi saeculi ecclesia multum ampliata est quia benedictini divitias cumularant et Selestadii praecipui domini erant.

At simul mercatores et artifices potentiores fiunt et anno 1216 Selestadium Urbs Imperialis fit quae nemini nisi imperatori submissa sit. Insigne eorum potentiae magnam ecclesiam parochialem Sancto Georgio dicatam aedificare incipiunt quae Benedictinam ecclesiam altitudine et maiestate superet. Anno 1292 Adolphus Nassovius urbi constitutionem dat, secundum quam magistratus eligant atque commune administrent. Paulatim vetera iura Benedictinorum supprimuntur aut redimuntur.

Imperiale praesidium longinquum et parum efficax saepe visum est: itaque anno 1354 Selestadienses societatem cum novem aliis Urbibus Imperialibus Alsatiae ineunt, Decapolim dictam[3]. Acta societatis Selestadii servabantur, quo saepe coibant urbium legati. Quarto decimo saeculo tempore nigrae pestis Iudaei ex urbe expelluntur. Quinto decimo saeculo ineunte reliqui Benedictini Selestadio abeunt.

Bibliothecae humanistae frons.

Tempora moderna[recensere | fontem recensere]

XVo saec. exeunte et XVIo ineunte maxime floruerunt artificum collegia qui filios ad universitatem mittere cupiebant (nonne Beatus Rhenanus lanii filius fuit?). Quocirca scholam Latinam fovebant quae paedagogia nova utebatur et Ovidium Vergiliumque legendos discipulis proponebant. Multi humanistae in illa schola eruditi sunt[4] (Martinus Bucerus, Beatus Rhenanus etc.). Tum velut acmê urbis fuit. Nam iam ab annis 1520 dissensionibus religiosis et Bello Rusticorum vexata vergere coepit. Multae vicinae urbes ad Reformationem transierunt (Argentoratum, Mulhusia, Basilea)ː Selestadini vero magistratus antiquam religionem retinuerunt.

Septimo decimo saeculo ineunte Iesuitae collegium condunt. Triginta annorum bello urbs a Sueciis capta Francogallis tradita est. Nihilominus etiam postea urbes imperiales Alsatiae fidem erga Habsburgicum imperatorem servaverunt nec Selestadium regno Franciae re vera incorporatur antequam anno 1673 moenia solo aequarentur. Tum oppidum militare fit quod orientalem regni Franciae limitem tueretur. Praesidium et castra accipit et novis moenibus circumdatur. Quibus freta urbs Napoleone victo et anno 1814 et anno 1815 obsidetur sed feliciter hostibus resistit. Nono decimo saeculo industrializatio modica fuit nec numerus incolarum multum crevit.

Anno 1870 magnis damnis acceptis a Borussicis expugnatur et anno 1871 Imperio Germano cum cetera Alsatia adnexa est. Anno 1874 moenia diruuntur et urbs extra priores limites extendi coepit. Foedus Versaliis ictum (1919) Selestadium Franciae reddidit.

Visenda[recensere | fontem recensere]

Chorus ecclesiae Sancti Georgii. Ob vastitatem 'cathedralis' vulgo appellatur quamquam numquam episcopatus sedes fuit.
  • Selestadii illa clara Bibliotheca humanistica Selestadiensis invenietur quae libros Beati Rhenani et veteris bibliothecae parochialis continet. Hodie Museum est in vetere frumentorum horreo[5].
  • Ecclesia Romanica Sanctae Fidei dedicata a monachis ex abbatia Santa Fide de Conques venientibus et a familia Staufica Selestadium accitis duodecimo saeculo aedificata[6].
  • Ecclesia Gothica parochialis Sancti Georgii per tria saecula inter tertium et quintum decimum saeculum municipii atque in primis artificum collegiorum sumptibus aedificata[7] (notabiles sunt picturae vitreae quinti decimi saeculi[8]).
  • La Maison du pain d'Alsace (Alsatiae domus panis)ː museum de panis fabricatione ab origine usque ad hodiernum diem. Aula in quam olim pistorum collegium coibat (Germanice Zunft) ibi conspicua est[9].
  • Media civitas mediaevalem aspectum servatː vetera aedificia et quattuor turres (aliquantulum refectae) ex antiquissimis moenibus exstant. Conspicua sunt etiam vestigia moenium septimo decimo saeculo ab illustrissimo militari architecto Ludovici XIV Vauban exstructorum.

Filii civitatis[recensere | fontem recensere]

Helellus per Selestadium fluit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Selestadium, Scaldistatum, Scaldistadium": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3. Vide [1].
  2. Situs interretialis
  3. Bernard Vogler, La Décapole. Dix villes d'Alsace alliées pour leurs libertés 1354-1679 (Strasbourg: La Nuée bleue, 2009) Recensio critica.
  4. Isabel Suzeau-Gagnaire, "L'École latine de Sélestat et les débuts de l'humanisme rhénan aux XVe et XVIe siècles", Annuaire des Amis de la bibliothèque humaniste de Sélestat, 2018: 59-69.
  5. Laurent Naas, "Transfigurer les pratiques anciennes de valorisation du patrimoine écrit : la Nouvelle Bibliothèque Humaniste de Sélestat", Littératures classiques, 2016ː 77-87.
  6. André Will, Alsace Romane, tertia editio, Zodiaque, 1982ː 229-250 et tabulae photographicae 81-93. Haec ecclesia apud Sélestat.fr
  7. Apud Sélestat.fr
  8. Louis Grodecki, "Les vitraux de Saint-Georges de Sélestat". Bulletin Monumental, 1969ː 47-48
  9. Situs interretialis

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Illwald (Dreiwasser).
  • Paulus Adam, L'humanisme à Sélestat: l'école, les humanistes, la bibliothèque, Alsatia, 1978
    • Histoire religieuse de Sélestat, Société des amis de la Bibliothèque de Sélestat, 1971-5 (tria volumina)
  • Maxime Werlé et Fabrice Reutenauer, "Sélestat (Bas-Rhin)" in Archéologie des enceintes urbaines, Divione, 2008ː 287-304.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Selestadium spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°15′34″N 7°27′15″E • OpenStreetMap • GeoNames • "67462" apud INSEE