Andematunnum

Locus: 47°51′45″N 5°19′59″E
Numerus incolarum: 7 683
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Langres
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Champigny-lès-Langres, Chatenay-Mâcheron, Humes-Jorquenay, Peigney, Perrancey-les-Vieux-Moulins, Saint-Ciergues, Saint-Vallier-sur-Marne, Saints-Geosmes
Andematunnum,[1][2] recentius urbs Lingonum[3] (vulgo Langres) est urbs parva et commune Francicum 7'683 incolarum (anno 2022) praefecturae Matronae Superioris in regione Magni orientis).
De nomine et geographia antiqua
[recensere | fontem recensere]
Prima urbs oppidum Celticum fuit quod caput Lingonum erat atque postquam Romani Gallia potiti sunt caput Lingonum civitatis in provincia Galliae Belgicae. Nomen quod et in tabula Peutingeriana et Itinerario Antonini legitur, "Andema(n)tunnum", Celticum est, sed de eius significatione philologi adhuc certant. Quarto saeculo nomen civitatis, "Lingonum" (casu genitivo) seu "Lingones", in usu vulgari nomini priori successit, ut tum vulgo accidebat in Gallia : unde hodie Langres dicitur.
Certe antiquitus optime sita erat ad viam quae Lugduno ad Augustam Treverorum ducebat et ab Agrippa Augusti genero strata erat. Quod multum eius prosperitati tum contulit eo magis quo bello Gallico Lingones Romanorum amici fuerant[4].
Aedificia
[recensere | fontem recensere]
Ecclesia cathedralis Sancto Mammasi dicata saeculo 12 constructa est.[5] Nota est propter pulchrum tectum tegularum.
Cives illustres
[recensere | fontem recensere]- Dionysius Diderotus, scriptor et encyclopaedista Francogallicus, ibi natus anno 1713
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Andematunnum": Itinerarium Antonini etc.
- ↑ "Andemantunnum": Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
- ↑ "Andematunum ... Lingonae, Lingones, Civitas Lingonum ...": Petrus Deschamps, Dictionnaire de géographie ancienne et moderne à l’usage du libraire et de l’amateur de livres (1870). col. 65; "Lingones": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v.; "Lingona civ., Andemantunnum ... Lingonae, Lingonas, Lingonum civ.": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z) vol. 2 p. 396
- ↑ De bello Gallico VII.63.7
- ↑ Wilhelm Schlink: Zwischen Cluny und Clairvaux. Die Kathedrale von Langres und die burgundische Architektur des 12. Jahrhunderts. Berlin 1970.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Lingonum urbem spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 47°51′45″N 5°19′59″E • OpenStreetMap • GeoNames • "52269" apud INSEE • Store norske Lexikon • Treccani |
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |

