Triboci

E Vicipaedia
Stela dis Manibus Marci Attonii Restituti, civis Triboci et negotiatoris macellarii, dedicata.

Triboci fuerunt gens Germanica quae iam ante bellum Gallicum in laeva ripa Rheni hoc est in Gallia consederat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Triboci circa 70 a.C.n.[1] cum Ariovisto flumen Rhenum transierunt atque pulsis Mediomatricis in laeva fluminis ripa consederunt. Bello adversus Romanos interfuere et Ariovisto a Caesare proconsule 58 a.C.n. victo, Romani Tribocis partem septentrionalem Elisatiae (eorum fines cum hodierna Rheni Inferioris praefectura circiter congruebant) adsignarunt. Quibus contermini fuerunt a meridie Rauraci, ab occidente Mediomatrici et Leuci, a septentrione Nemetes et Treveri. Ab oriente eorum ager Rheno finiebatur. Anno 27 a.C.n. cum Galliam divisit Augustus Tribocos, cui civitati caput Brocomagus erat, provinciae Belgicae adscripsit. Circa legionis VIII Augustae castra Argentoratum quoque celeriter crescebat quae hodieque magna urbs habetur et a quarto saeculo novum caput Tribocorum fuisse videtur.

Anno 70 tempore Batavorum seditionis Triboci primo et ipsi a Romanis una cum Treveris defecerunt ; mox tamen appropinquante valido exercitu rursus ad Romanos transfugisse dicuntur. Postea Domitianus in novam provinciam tum creatam, Germaniam Superiorem, eos transtulit. Fictilia, arma ceteraque utensilia in eorum finibus ab archaeologis eruta a vicinis Rauracis et Mediomatricis multum differunt, quod originem Germanicam Tribocorum confirmare videtur[2].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Potuit tamen fieri ut iam antea ibi consedissent atque advenienti Ariovisto tum se coniunxerint.
  2. Fuerunt tamen qui spreto testimonio antiquorum auctorum Tribocos Celtas fuisse vellent, in primis quia nomina oppidorum et locorum apud eos Celtica erant.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Civitates Germaniae Primae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum