Camilliani

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Camillus de Lellis, fundator ordinis, in imagine votiva
Sanctus Camillus aegrotos Tiberi abundante e nosocomio Sancti Spiritus in Saxia servat: Imago Petri Subleyras
Ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae (Romae), sedes ordinis primaria

Camilliani sive (nomine pleniore) Ordo Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis sunt ordo religiosus Ecclesiae Catholicae Romanae, qui praecipue aegris curandis studet. Sigla ordinis: M.I.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Ordo conditus est a Camillo de Lellis (1550-1614), qui post vitam saecularem in nosocomio Sancti Iacobi ("Insanabílium" dicto)[2] Romae, quo venerat, ut ibi vulnus bello acceptum sanaretur, vocationem suam invenit: Postquam munus nosocomii administrandi suscepit, primo die 15 Augusti 1582, dum aegrorum ministros observat, sibi societatem hominum "piorum et bonorum" instituendam esse sensit, qui aegrotos non pretii causa curarent, sed "sponte sua et ob Dei amorem ... illa caritate et teneritate, qua matres erga proprios filiolos aegros uti solent".[3]

Quinque nosocomii ministri (Ludovicus Altobelli, Curzius Lodi, Bernardinus Norcino, Franciscus Profeta et Benignus Sauri) se Camillo adiunxerunt. Propter controversias Camillus sociique (initio "Ministrantes infirmorum" dicti) nosocomium Sancti Iacobi reliquerunt.

Die 8 Septembris 1584 fundator Bernardinum Norcino et Curzium Lodi habitu clericali investivit, tunc societas munus infirmos curandi in nosocomio prope ecclesiam Sancti Spiritus in Saxia coepit.[4]

"Ministrantes infirmorum" celeriter numero crescebant, fama eorum diffusa est. Papa Gregorius XIV societatem Bulla apostolica Illius qui pro gregis diei 21 Septembris 1591 in ordinem evexit.[5]

Camilliani votum quartum (praeter tria communia: paupertas, oboedientia, castitas) professi sunt, scilicet auxilium infirmorum, quod etiam pestilentia affectis praestarent, immo vero in periculo mortis.[6]

Cum Camillus mortuus est (1614), ordini erant quindecim domus in Italia; numerus religiosorum fuit 242, quorum 88 sacerdotes, praeterea plus quam 80 novitii.[7] Saeculo decimo septimo in Hispania, America Latina et altrove casus apertae sunt. Etiam variae congregationes femineae consilium Camilli sequentes ortae sunt.

Saeculo duodevicesimo et imprimis tempore Napoleonico ordo quasi exstinctus est.


Diffusio ordinis in mundo hodierno[recensere | fontem recensere]

Domus Camillianorum inveniuntur in:[8]

Sedes primaria ordinis est prope Ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae (Romae).[1]

Die 31 Decembris 2008 ordini erant 167 domus et 1 111 religiosi, quorum 665 erant presbyteri.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Annuario Pontificio 2010, p. 1439.
  2. Breviarium Romanum
  3. S. Cicatelli, Vita manoscritta del P. Camillo, p. 39. Italice cit. in P. Sannazzaro, I primi cinque capitoli generali dei Ministri degli Infermi, Curia generalizia, Romae 1979., p. 37.
  4. P. Sannazzaro, op. cit., pp. 38-39.
  5. Documentum editum est a P. Kraemer, Bullarium Ordinis CC. RR. Ministrantium Infirmis, Typ. Arena, Veronae 1947, doc. III, pp. 19-55.
  6. Formula professionis invenitur apud M. Vanti (ed.), Scritti di S. Camillo de Lellis, Editrice Il pio samaritano, Romae 1965, pp. 102-107.
  7. P. Sannazzaro, op. cit., p. 556.
  8. Pagina domestica ordinis (status 9-4-2010)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Annuario Pontificio per l'anno 2010, Libreria Editrice Vaticana, In Civitate Vaticana 2010. ISBN 978-88-209-8355-0.
  • Filippo Caraffa e Giuseppe Morelli (Ed.), Bibliotheca Sanctorum (BSS), 12 vol., Istituto Giovanni XXIII nella Pontificia Università Lateranense, Romae 1961-1969.
  • Peter Kraemer, Bullarium Ordinis CC. RR. Ministrantium Infirmis, Typ. Arena, Veronae 1947.
  • Guerrino Pelliccia e Giancarlo Rocca (Ed.), Dizionario degli Istituti di Perfezione (DIP), 10 vol., Edizioni paoline, Mediolani 1974-2003.
  • Giancarlo Rocca (Ed.), La sostanza dell'effimero. Gli abiti degli ordini religiosi in Occidente, Edizioni paoline, Romae 2000.
  • Piero Sannazzaro, I primi cinque capitoli generali dei Ministri degli Infermi, Curia generalizia, Romae 1979.
  • Mario Vanti, Scritti di S. Camillo de Lellis, Editrice "Il pio samaritano", Romae 1965.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani