Franciscus (papa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus papa die 24 Iulii 2013 inter iter in Brasilia
Franciscus
Georgius Marius Bergoglio
17 Decembris 1936
Decessor:
Benedictus XVI
Papa:
2013
Successor:
Insigne heraldicum Francisci papae
Index paparum
Colloquium cardinalis Bergoglio et Christinae Fernández de Kirchner, Argentinae praesidis

Franciscus, nomine baptismali Jorge Mario Bergoglio, Latino Georgius Marius Bergoglio, sodalis societatis Iesu, Bonaëropoli die 17 Decembris 1936 natus et ab anno 1998 archiepiscopus Bonaërensis, est a die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae. Pontifex primus est Americanorum, primus ex Hemisphaerio Australi, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus etiam Iesuita ad Sedem Petrinam provectus. Sententia apostolica eius est "Miserando atque eligendo".

Origo[recensere | fontem recensere]

Georgius Marius Bergoglio natus est Bonaëropoli filius patris Italici qui in Argentinam cum parentibus suis commigraverat. Avus enim Georgii Marii, Ioannes Angelus Bergoglio, natus est in vico Bricco Marmorito (iuxta Portacomaro iacente sed Hastae Pompeiae tributario), unde Taurinis habitationem mutavit et Rosam Margaritam Vasallo in matrimonium duxit, quae Bormiae anno 1881 nata erat). Filium Marium (pater futurus Georgii Marii) anno 1908 peperit. Illi tres anno 1929 Bonaëropolim venerunt[1][2] et in regione urbana Boedo habitaverunt. Marius rationarius ferriviarius meruit uxoremque Reginam Mariam Sívori Gogna die 12 Decembris 1935 duxit,[3] filiam Francisci Sívori Sturla et Mariae Gogna.[4]

Georgius Marius die 17 Decembris 1936 natus est. Fratres duos habuit, Albertum Horatium et Anscharium Adrianum, sororesque duas Martham Reginam et Mariam Helenam, quorum omnium haec sola supervivit. Familia mox in regionem urbanam Flores habitationem mutavit, sed Georgius Marius semper societatem pediludii San Lorenzo de Almagro, iuxta Boedo constitutam, favet,[5][6] agnomine cuervo (scil. "corvus") ita merito;[7] dicitur etiam saltationem tango musicamque popularem milonga admirari.[8]

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Iuvenis artibus chemicis studuit ad scholam nationalem industrialem no. 27 "Hippolytus Yrigoyen"[9] operariusque chemicus breviter apud Laboratorio Hickethier y Bachmann laboravit.[10] Annum agens primum et vigesimum, nuper e morbo pulmonario curatus et parte pulmonis a chirurgo resecta, ad sacerdotium se dirigens in Iesuitarum seminarium Immaculatae Conceptionis iuxta regionem urbanam Villa Devoto intravit. Ibi novicius Societatis Iesu receptus est die 11 Martii 1958. Studiis classicis in seminario quodam Chiliensi eruditus est.[11] Anno 1963 in Argentinam reversus philosophiae in facultate philosophica et theologica studuit apud Collegium Maximum in urbe Sancti Michaëlis. Ab anno 1964 magister fuit litterarum in collegio Immaculatae Conceptionis ad urbem Sanctae Fidei et in collegio Salvatoris Bonaëropolitano. Ab anno 1967 usque ad 1970 studia theologica persecutus est apud facultatem in urbe Sancti Michaëlis;[12] ibidem professor annis 1972 et 1973 erat. Interdum sacerdos ordinatus in societate Iesu die 13 Decembris 1969 tertium annum probationis in urbe Complutensi Hispaniae annis 1972/1973 complevit votaque perpetua sacerdotii die 22 Aprilis 1973 nuncupavit.[13]

Colloquium inter papam Franciscum et Christinam Fernández de Kirchner, Argentinae praesidem

Sacerdotium[recensere | fontem recensere]

Provincialis Societatis Iesu munere functus est in Argentina a die 31 Iulii 1973 usque ad 1979. Rector meruit ad almam matrem suam, videlicet in Collegio Maximo et facultate Sancti Michaëlis annis 1980-1986. Hoc anno Germaniam petivit ubi apud Studium philosophicum et theologicum Sancti Georgii Francofurti ad Moenum labores doctoratus incepit,[14] apud universitatem Salvatoris Bonaëropolitanam persequendos sed nondum perfectos. Inde director spiritualis et confessor meruit in urbe Argentinensi Corduba.

Ab anno 1992 erat episcopus titularis Aucensis et episcopus auxiliaris Bonaërensis, cum episcopus coadiutor Bonaërensis anno 1997 factus est aegrotante cardinali Antonio Quarracino, archiepiscopo Bonaërensi. Qui cum post aliquot menses mortuus esset, Bergoglio archiepiscopus Bonaërensis anno 1998 promotus est. Cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae anno 2001 a papa Ioanne Paulo II creatus est, titulo Sancti Roberti Bellarmino ad forum Hungariae. Mense Aprili 2005 conclavi adfuit quod Iosephum Ratzinger papam creavit; ipse suffragia cardinalium quadraginta meruisse refertur.[15]

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Subscriptio papae Francisci

Die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae electus est.[16] Nomen pontificale elegit ut honore Franciscum Assisiensem augeret, quia pauperes toto pectore amaret.[17][18][19] Pontifex primus est in America et primus in Hemisphaerio Australi natus, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus Iesuita ad Sedem Petrinam provectus.[20] Sententia apostolica eius est "Miserando atque eligendo".

Georgius Marius Cardinalis Bergoglio missam commemorativam anno 2008 celebrat.

Die 18 Martii 2013, Christina Fernández de Kirchner, praeses Argentinae, prima ducum civitatum papam Franciscum visitavit.

Die 19 Martii 2013 missa solemni pontificatus exordium novi papae celebratur. Franciscus papa Sancti Iosephi, Iesu et Mariae custodis, vitam in homilia exposuit, ut eam imitari homines niterentur, praecipue autem de hominibus omnibus, de civitatum ducibus, deque papa ipso ut aliorum hominum et naturae custodibus locutus est.

Die 20 Martii 2013 cum vicariis plurium ecclesiarum et religionum convenit in Aula Clementina dicta, inter quos fuerunt Iudaei, Musulmani, alii Christiani, et alii. Papa dixit se oecumenismi dialogum pergere velle. De conexione quasi fratrum inter Christianos et Iudaeos locutus est; recognovit Musulmanos qui eundem Deum venerarentur.[21]

Die 23 Martii 2013 primus, quem documenta quidem adtestentur, historiae congressus inter duos papas, Franciscum et decessorem eius papam emeritum Benedictum XVI, habitus est. Die Cenae Domini 2013 Franciscus iuvenes captivos in carcere Casal del Marmo visitavit et duodecim eorum secundum ritum pedes lavit.

Die 7 Aprilis 2013 Franciscus ut Romae episcopus in possessionem venit Basilicae Sancti Ioannis in Laterano. Die 13 eiusdem mensis consessum octo cardinalium ad curiam Romanam emendandam creavit [22].

Die 10 Maii 2013 papa Franciscus visitam papae Alexandrini Theodori II recipuit, tertius historiae conventus post visitam Sinuthii III papae Paulo VI anno 1973 et conventus Cairi anno 2000 inter ipsum Sinuthium III et Papam Ioannem Paulum II [23].

Die 7 Septembris Franciscus ieiunium constituit et magnam orationis vigiliam pro pace in Syria celebrat (www.clarin.com)

Die 1 Octobris consessus octo cardinalium ad curiam Romanam emendandam a papa Francisco creatus primum congregatur. Eodem die papa in colloquio percontativo cum diarii La Repubblica antiquo praefecto Eugenio Scalfari de curiae et ecclesiae emendatione locutus est.

Die 11 Decembris Franciscus secundum libellum Time homo anni 2013 est.([1]

Visitationes apostolicae[recensere | fontem recensere]

Epistulae encyclicae[recensere | fontem recensere]

Die 5 Iulii 2013 prima Epistula Encyclica papae Franscisci Lumen fidei edita est [24]. Magna pars huius epistulae tamen a decessore Benedicto XVI scripta est. Nam iam die 2 Octobris 2012 nuntiatur novam papae Benedicti litteram encyclicam de fide mense Ianuario 2013 editum iri

Consistoria[recensere | fontem recensere]

Die 22 Februarii 2014 Franciscus, papa emerito Benedicto XVI praesente, undeviginti novos cardinales creavit, qui sunt:

Ultimi tres, magis quam octaginta annos nati, papam futurum eligere non poterunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1982: Meditaciones para religiosos. Bonaëropoli: Diego de Torres ("Meditationes religiosis datae")
  • 1986: Reflexiones sobre la vida apostólica. Bonaëropoli: Diego de Torres ("Cogitationes de vita apostolica")
  • 1992: Reflexiones en esperanza. Bonaëropoli: Ediciones Universidad del Salvador ("Cogitationes spei")
  • 1998 (editor pro Grupo de Reflexión Centesimus Annus): Diálogos entre Juan Pablo II y Fidel Castro ("Dialogi inter Ioannem Paulum II et Fidelem Castro")
  • 2003: Educar: exigencia y pasión. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Educare: exactio et studium")
  • 2004: Ponerse la patria al hombro: memoria y camino de esperanza. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Patriam umeris portare")
  • 2005: La nación por construir: utopía, pensamiento y compromiso: VIII Jornada de Pastoral Social. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Natio constituenda")
  • 2006: Corrupción y pecado: algunas reflexiones en torno al tema de la corrupción. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Corruptio et peccatum")
  • 2006: Sobre la acusación de sí mismo. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("De semetipso accusando")
  • 2007: El verdadero poder es el servicio. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Ops vera servitium est")
  • 2008: Rehabilitación de la política y compromiso cristiano. Bonaëropoli: Pastoral Social[25] ("Restitutio politicae foederisque christiani")
  • 2010 (cum Abraham Skorka): Sobre el cielo y la tierra ("De caelo et terra")
  • 2010: Educar, elegir la vida. Propuestas para tiempos difíciles. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Educare, vitam eligire")
  • 2011: Nosotros como ciudadanos, nosotros como pueblo: hacia un bicentenario en justicia y solidaridad 2010-2016. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Nos ut cives, nos ut populus")
  • 2012: Mente abierta, corazón creyente. Bonaëropoli: Editorial Claretiana ("Mente aperta, corde credente")

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tornielli (2013 b)
  2. Elisa Ferrando, "Jorge Mario Bergoglio è il nuovo papa Francesco: ha radici astigiane" in La nuova provincia (13 Mar. 2013)
  3. Kristina Puga, "The Bergoglios react to having a pope in the family" apud nbclatino.com (14 Mar. 2013)
  4. Regina María Sivori Gogna apud www.geni.com (fons genealogica fidelitatis incertae)
  5. Santiago Dapelo, "El éxtasis familiar por el "loco de la guerra"" in La nación (17 Mar. 2013)
  6. "La hermana del papa a RT: Francisco tendrá fuerzas para enfrentar la crisis de la Iglesia" apud RT Actualidad (14 Mar. 2013)
  7. Claudio Iván Remeseira, "Pope Francis: A humble and outspoken man, and technically also Italian" apud nbclatino.com (14 Mar. 2013)
  8. "Bergoglio, sobre todo “pastor”, tanguero y simpatizante de San Lorenzo" apud aica.org (13 Mar. 2013)
  9. "Jorge Bergoglio, un sacerdote jesuita de carrera" in La nación (13 Mar. 2013)
  10. Leandro Fernández Vivas, "El pasado de Francisco: testimonios exclusivos" apud 24con.infonews.com (14 Mar. 2013). Idem fons papam Universitatis Bonaëropolitanae alumnum fuisse adseverat, sicut is qui sequitur: "Intellect, pastoral skills seen as strength of Argentine primate" apud Catholic News Service (1 Apr. 2005). Fontes fideliores de hac universitate nihil dicunt
  11. De qua re fontes fideles non iam repperimus.
  12. Fuisse dicitur magister noviciorum apud Villa Barilari urbis S. Michaëlis, de qua re non satis liquet
  13. Fons principalis cursús eruditionis: Situs Curiae Romanae.
  14. Nuntii novissimi huius studii
  15. Sergio Rubin, "Ahora dicen que Bergoglio llegó a estar cabeza a cabeza con Ratzinger" in Clarín (23 Apr. 2005).
  16. "Jorge Mario Bergoglio, 77, of Argentina is Pope Francis I". Reuters. 13 Martii 2013 
  17. Michael Martinez, CNN Vatican analyst: Pope Francis' name choice 'precedent shattering', CNN (13 Martii 2013).
  18. David Batty. "Pope named after Francis of Assisi heralded by gull atop Sistine chimney | World news". The Guardian .
  19. "Argentina's Bergoglio becomes Pope Francis – This Just In - CNN.com Blogs". News.blogs.cnn.com .
  20. BBC (13 Martii 2013). "Argentina's Jorge Mario Bergoglio elected Pope". BBC .
  21. Oratio apud situm Vaticani
  22. (www.thttp://kurier.at)
  23. Il Papa accoglie Tawadros II - Più forti nostri legami fraterni
  24. [ (www.it.radiovaticana.va]
  25. Citatio bibliographica

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum papam spectant.
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani