Franciscus Xaverius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Franciscus Xaverius
FranciscusXavier.jpg

Sacerdos, Missionarius
Natus 7 Aprilis 1506
Mortuus 2 Decembris 1552
Gloriole.svg Index Sanctorum


Franciscus Xaverius (7 Aprilis, 1506 - 2 Decembris, 1552) erat sacerdos missionarius catholicus Navarrus qui ad Orientem gentium convertendarum causa ivit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus anno 1506 apud Pompaelonem in Navarra ex nobili Xaveriorum genere ortus est. Cum Parisiis litteris operam daret, sancto Ignatio a Loiola sese iunxit, inter primos Societatis Iesu sodales adscitus. Anno 1537, Venetiis sacerdotio initiatus, in opera caritatis incubuit. Anno 1541, Administrator Apostolicus a Sancta Sede in Orientales partes missus, Indiam, Malacam, Molucas, plurimas insulas et Iaponiam peragravit. Per decem annos Evangelium strenue docuit multasque christianas communitates composuit. Hominum baptizavisse fertur plus quam triginta milia. Die 3 Decembris anno 1552, quadraginta sex annos natus, in insula Sanciana non longe a Sinarum finibus obiit. Missionum caelestis Patronus colitur. Corpus eius Goae in India in basilica boni Iesu conditum est, ubi veneratur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Franciscus Xaverius in Victionario.
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani

Roman numeral 10000 CC DD.svg