Petrus Canisius

Latinitas bona
E Vicipaedia
Petrus Canisius

Petrus Canisius (Batavice Pieter Kanijs; natus Noviomagi Batavorum die 8 Maii 1521; mortuus Friburgi Helvetiae die 21 Decembris 1597) fuit theologus et scriptor saeculi XVI et primus Iesuitarum Germanicorum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Petrus Canisius Noviomagi in Batavia natus est anno millesimo quingentesimo vicesimo uno. Coloniae Agrippinae in studia incubuit et Societati Iesu nomen dedit; anno millesimo quingentesimo quadragesimo sexto sacerdotio initiatus est. Per triginta annos in Germania strenue ad fidem catholicam tuendam et firmandam laboravit scriptis et praedicatione, quare cognomen habuit 'Mallei haereticorvm' et, post Bonifatium, alterius Germaniae apostoli. Ibi scholas condidit. Multa edidit opera, inter quae illud eminet quod Catechismus inscribitur. In Concilio Tridentino partes habuit. Obiit Friburgi Helvetiorum anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo. Quem Pius IX Papa, inter Sanctos relatum, doctorem Ecclesiae pronuntiavit anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Summa doctrinae Christianae 1555
  • Catechismus minimus 1556
  • Parvus catechismus Catholicorum 1558

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Canisius anno 1869 beatus, anno 1925 a papa Pio XI sanctus et doctor ecclesiae creatus est. Papa Leo XIII eo epistulam encyclicam Militantis Ecclesiae anno 1897 dicavit. In imaginibus Petrus Canisius cum calva, crucifixo et catechismo depingitur. Canisio celebrant Catholici festum diem 21 Decembris, Germani autem 27 Aprilis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!