Ordo Sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum ordinis Sactissimae Trinitatis
Ioannes de Matha et Felix Valesius

Ordo Sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum vel brevius Ordo Sanctissimae Trinitatis (sigla: OSST) est ordo religiosus Ecclesiae Catholicae iuris pontificii.

Ordo anno 1198 a Ioanne de Matha et Felice Valesio in Cerfroid prope Lutetiam conditus a papa Innocentio III eodem anno per bullam Operante divine dispositionis approbatus est. Initio fuit ordo monasticus hominum. Anno 1236 etiam ramus feminarum ortus est. Anno 1609 Trinitarii in ordinem mendicantem immutati sunt.

Etsi Trinitariis est regula propria, a quibusdam historicis inter eos, qui regulam Sancti Augustini sequuntur, et ideo inter canonicos regulares ponuntur[1]. In pluribus libris manuscriptis antiquissimis regula Sancti Augustini una cum regula Trinitariorum invenitur[2].

Olim principale ordinis munus fuit redemptio illorum, qui a Saracenis capti erant. Hodie sodales ordinis imprimis curae pastorali et ministerio infirmorum student.

Die 31 Decembris anni 2005 ordini fuerunt 102 conventus et 585 religiosi, quorum 388 sacerdotes.[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionnaire universel françois et latin contenant la signification et la définition, de Trevoux, éd. Gandouin, 1732, vol. 5, p. 406
  2. Collection de décisions nouvelles et de notions relatives à la jurisprudence actuelle par Me J.-B. Denisart; Éditeur: Vve Desaint, 1775, p. 566
  3. Cf. Annuario Pontificio per l'anno 2007, in Civitate Vaticana, 2007, p. 1467.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani